[PAPINIANUS libro tertio decimo quaestionum. ] §37.11.11.pr'Qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei Titius heres esto'.
[巴比尼安,设问集第十三卷] “在我的子女中,未成年而最晚夭折者,提图斯当为其继承人。
duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, uter nouissimus decesserit, admittenda est Iuliani sententia, qui propter incertum condicionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit.
”若两人死于异国,而替代继承人不知道其中哪一个最晚死亡,则应当采纳尤里安的观点,他答复称,由于条件的不确定性,甚至对于先死者的财产占有也可以提出请求。
§37.11.11.1Filius heres institutus post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a quo rediit ei computabitur.
被指定为继承人的儿子在父亲去世后从敌人处归来:他将获得财产占有,并且一年的期限将自他归来之日起为他计算。
§37.11.11.2Testamento facto Titius adrogandum se praebuit ac postea sui iuris effectus uita decessit.
提图斯在立下遗嘱后,使自己被收养,此后他又恢复为自权人并去世。
scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali summouebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas in familiam et domum alienam transferat.
如果指定的继承人请求占有财产,他将被恶意的抗辩所驳回,因为通过使自己被收养,立遗嘱人将自己的财产以及身份地位一同转移到了他人的家族和家庭中。
plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori uelle declarauerit, uoluntas, quae defecerat, iudicio recenti redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret.
显然,如果他在恢复为自权人后,通过遗嘱补文或其他信件表明自己希望以同一遗嘱受死,那么已经失效的意愿将被理解为通过新的决定而恢复,这就如同某人立了另一份遗嘱,却撕毁了最后一份遗嘱板,从而使前一份遗嘱作为最后的遗嘱留存下来一样。
nec putauerit quisquam nuda uoluntate constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed uiribus exceptionis.
任何人都不应认为,单凭单纯的意愿就能确立遗嘱:因为这里最主要探究的不是遗嘱的法律效力,而是抗辩的效力。
quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui opponit aestimatur.
虽然这一抗辩在此诉讼中是被用来针对原告的,但它仍要根据提出该抗辩之人的身份来进行考量。