[IULIANUS libro uicensimo quarto digestorum. ] §37.10.7.prSi impubes negetur iure adoptatus et ideo paternae hereditatis ei controuersia fiat, non erit iniquum simile Carboniano decretum interponi.
[IULIANUS libro uicensimo quarto digestorum.] 如果未成年人被否认系依法被收养,并因此就其父之遗产向其提起争议,那么作出类似于卡尔博告示的裁决并非不公。
§37.10.7.1Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii hereditatem optinere possit, locus erit Carboniano edicto.
同样,如果未成年人被说成已被送去收养,并因此否认其生父的遗产属于他,因为在此情况下,也是在追问他是否能以儿子的权利取得遗产,所以卡尔博告示将有适用余地。
§37.10.7.2Cum uero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controuersiam in tempus pubertatis differri, quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quaeritur.
然而,当被主张其已被剥夺继承权时,没有必要将争议推迟到成年时期,因为所追问的不是儿子自身的权利,而是遗嘱的效力。
§37.10.7.3Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controuersia fit, in quaestionem libertatis uocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repraesentari solet.
如果对其自由和其父之遗产均发生争议的人的母亲被传唤参与自由的审判,关于母亲的诉讼并不总是必须推迟到成年时期;因为即使对于那个被说成是掉包之子的人本身,根据正当原因,也通常会立即进行审判。
§37.10.7.4Quotiens Carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controuersia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.
每当作出卡尔博裁决时,事物应当处于这样的状态,即如果对已经取得财产占有的人没有提起任何争议时他所应当处于的状态。
§37.10.7.5Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut uniuersa creditoribus cedere.
然而,当根据本裁决被置于占有之中的两个兄弟中,一个不为自己的份额辩护其父之遗产时,另一个将被迫为全部财产进行辩护,或者将全部财产让与债权人。
§37.10.7.6Interdum etiam exheredatus filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi (quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius.
有时,即使是被剥夺继承权的儿子,如果他不是违反遗言请求财产占有,而是因无遗嘱以“子女”的顺位请求财产占有(因为他否认其父的遗嘱文本足以依其给予财产占有),且其被说成不是儿子,他也将根据卡尔博裁决获得财产占有。
§37.10.7.7Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controuersia ei fieret, differendum hoc iudicium non est.
如果受监护人请求其父之释奴的财产占有,而被否认其为庇护人的儿子,因为就其父之财产并未向他提起任何争议,所以该审判不应推迟。
si uero post interpositum Carbonianum decretum haec quoque controuersia moueretur, hoc iudicium in id tempus differri debet.
但如果在卡尔博裁决作出后,这一争议也被提起,那么该审判应当推迟到那个时期。
§37.10.7.8Quaesitum est, an simul et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem haberent.
有人提出疑问,根据卡尔博告示的受监护人与依遗嘱的指定继承人是否可以同时拥有财产占有。
respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas uel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem.
我回答说,如果他不是儿子,或者没有获得违反遗嘱或因无遗嘱的财产占有,那么根据卡尔博告示的他自身与依遗嘱的指定继承人将同时拥有财产占有。