[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad edictum. ] §37.10.5.prSed si is, qui controuersiam impuberi facit, ex liberis sit, eueniet, ut, siue caueat hic, cui status fit controuersia, siue non caueat, attamen simul sit in possessionem.
[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad edictum.] 但是,如果对未成年人提起争议的人是子嗣之一,那么结果将是,无论这个身份受到争议的人是否提供担保,他仍然会同时被置于占有之中。
§37.10.5.1Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam aduersarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? et ait Iulianus libro uicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat.
如果未成年人未在诉讼中得到防卫,因此他的对手也被置于占有之中,那么谁将行使遗产诉权? 尤里安在《学说汇纂》第二十四卷中说,应当指定一名财产管理人,由其管理一切并行使诉权。
denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse aduersus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et aduersus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur.
最后,他还写道,即使是与未成年人一同被置于占有之中的人,也可以对财产管理人提起诉讼,并且不应被禁止;因为这不会对遗产造成任何损害。 因为如果未成年受监护人自己提供了担保,对手本来也可以合理地对其提起诉讼。
§37.10.5.2Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem aduersarius eius, siue satis det siue non det.
每当未成年人不提供担保时,他的对手就会被置于占有之中,无论对手是否提供担保。
si uelit aduersarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur.
如果对手希望将管理权委托给自己,他必须向未成年受监护人提供担保;但如果他不提供担保,则应当指定一名财产管理人,通过他来管理财产。
aduersarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.
如果对手提供了担保,他应当变卖那些因时间推移而易腐坏或会贬值的财产;同样,他应当向那些将因时间推移而免责的债务人追索债务;其余财产他将与未成年受监护人共同占有。
§37.10.5.3An autem uescendi causa deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, uideamus.
但是,让我们看看根据卡尔博告示被置于占有之中的人,是否可以为了生计而处分财产。
et si quidem satis impubes dedit, siue decreuit praeses siue non, deminuet uescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori.
如果未成年人确实提供了担保,无论行省总督是否做出裁决,他都将为了生计而处分财产,并且向遗产请求人返还相应减少的遗产。
quod si satis dare non potuit et aliter alere se uidetur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est.
但如果他无法提供担保,且看起来无法通过其他方式维持生计,则应当在维持其生活所必需的限度内,为了处分财产而将其置于占有之中。
nec mirum debet uideri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis uenter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitoren perueniat, si apparuit filium non esse.
由于为了一个或许最终会被判定并非儿子的人的生计而减少遗产,这不应当被视为奇怪,因为根据所有长官的告示,胎儿会被置于占有之中,并且为了那个可能不会出生的人而向妇女提供生活费,而且比起在显明并非儿子时让较少的遗产归于请求人,更应当付出更大的关注以防止儿子饿死。
§37.10.5.4Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem aduersarius, desiderandum a praetore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum uel instruitur aduersarius eius uel etiam intercipere ea potest.
但我认为,如果对手被置于占有之中,特别应当向裁判官请求,不要让他将文书收归自己占有;否则,未成年受监护人将会受骗,因为其对手要么利用这些文书做诉讼准备,要么甚至可以隐匿它们。
§37.10.5.5Cum autem in satisdatione et pupillus et aduersarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio uicerit restituat.
但当未成年受监护人和他的对手都怠于提供担保时,应当指定一名财产管理人来管理财产,并在日后将其返还给在诉讼中胜诉的人。
quid tamen, si tutores pupilli uelint administrare? non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.
然而,如果未成年受监护人的监护人们想要进行管理,该怎么办? 除非他们以未成年受监护人的名义提供了担保,或者他们自己也被指定为相同的财产管理人,否则他们的请求将不予听取。