[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad edictum. ] §37.10.3.7Si is, qui status controuersiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controuersiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controuersian faciat.
如果曾对某个儿子提出身分争议并自称是唯一儿子的那个人去世,且其母亲成为其继承人,若该母亲确实对那个未达青春期者(其坚称自己是由另一母亲所生)提起与其儿子生前所提相同的争议,即否定其为儿子,并因此主张由于其已故儿子的身份,全部遗产应当归属于她:朱利安认为,诉讼必须延期至达到青春期的时期,因为是以其自身名义还是以继承名义提起争议,并无任何区别。
plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi uindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi, fit controuersia.
显然,如果母亲承认此人也是死者的儿子,并因此仅从父亲的财产中为自己请求一半的遗产,则裁判无需延期至达到青春期的时期:因为对该未达青春期者而言,争议并非针对父亲的财产,而是针对兄弟的财产。
§37.10.3.8Ibidem Iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controuersiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam.
在同一地方朱利安提出质询:如果两个未达青春期者承受身分争议,而其中一人已达到青春期,则另一人的青春期也应当予以等待,即应当以此种方式对两者的身分进行裁判,以免通过已达青春期之人的身份对未达青春期者产生任何预判。
§37.10.3.9Parui refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controuersiam patitur: nam siue possideat siue petat, in tempus pubertatis differtur.
承受身分争议的人是请求者还是占有者,这并不重要:因为无论他是占有还是请求,均延期至达到青春期的时期。
§37.10.3.10Si duo impuberes inuicem faciant status controuersiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se.
如果两个未达青春期者互相提起身分争议,这取决于每个人是自称唯一儿子,还是也自称是儿子。
nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controuersiam ad utriusque pubertatem differri, siue petitor siue possessor sit.
因为如果他自称唯一儿子,应当说无论他是请求者还是占有者,争议都应当延期至两者的青春期。
si uero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleuerit qui se solum dicat, adhuc differtur controuersia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur.
然而,如果一方自称唯一,另一方也自称是,若那自称唯一的人已经成长,由于那也自称是的人尚处于童年,争议仍予延期,但仅针对部分,而非针对全部:因为对于部分而言,确实不存在诉讼。
quod si ille adoleuerit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controuersia: nec enim patitur impubes status controuersiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.
但若那也自称是的人已经成长,而那自称唯一的人尚处于未达青春期,则争议不予延期:因为未达青春期者并非承受身分争议,而是提起争议,既然此已达青春期者称自己也是儿子,且不否定彼为儿子。
§37.10.3.11Si quis liber et heres esse iussus status controuersiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur.
如果被命获得自由并成为继承人的人,对一个被指称为儿子且使其父亲的遗嘱失效的未达青春期者提起身分争议,朱利安认为,遗产和自由的诉讼均应当延期至达到青春期的时期:因为这两者均无法以不应对那主张自己是儿子之人的身分地位产生预判的方式予以解决。
ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.
其他因遗嘱而悬而未决的自由问题,也应延期至达到青春期的时期。
§37.10.3.12Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbonianum edictum.
当存在一个自称是死者儿子的未达青春期者,而债务人们否定他是死者的儿子,并称无遗嘱继承权属于一个碰巧在海外缺席的男系亲属时,卡尔博告示对该儿童将是必要的。
sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur.
但对缺席者也应当予以顾及,以便提供担保。
§37.10.3.13Missum autem ex Carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere.
此外,裁判官们致力于将根据卡尔博告示被准予占有的人确立为占有者。
quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro uicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summouendum: contentus enim esse debet hac praerogatiua, quod possessorem eum praetor tantisper constituit.
但如果他开始作为卡尔博遗产占有者去请求继承财产或单项财产,朱利安在其《学说汇纂》第二十四卷中极其正确地写道,应当以抗辩予以排除:因为他应当满足于这项特权,即裁判官暂时将他确立为占有者。
si igitur uult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae bonorum possessionis iniuriam aduersariis afferat: quae sententia habet rationem et aequitatem.
因此,如果他想请求继承财产或单项财产,朱利安说,让他作为继承人通过直接诉讼来请求,以便通过该请求可以裁判他是否作为子嗣继承人,以免卡尔博遗产占有的推定给其对手带来损害:这一观点具有道理和公平。
§37.10.3.14Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra annum dantur.
此外,此种占有是在一年内授予的,正如给予子嗣的普通占有也是在一年内授予的一样。
§37.10.3.15Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum Carbonianam bonorum possessionem accipere, uerum etiam ordinariam agnoscere.
但是,自称是儿子的这个人,不仅需要接受卡尔博遗产占有,还需要承认普通占有。
§37.10.3.16Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, Carbonianae uero ex eo tempore, ex quo controuersiam sibi fieri cognouit.
此外,两种遗产占有的期间是分别计算的:对于普通占有而言,自他知道其父亲去世且有能力请求遗产占有之日起计算;而对于卡尔博占有而言,自他得知对自己产生争议之日起计算。