[PAPINIANUS libro tertio decimo quaestionum. ] §37.10.11.prCum sine beneficio praetoris qui patitur controuersiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto Carboniano locus non est: ac similiter cum certum est, quamuis filius sit, eum tamen heredem non fore, ueluti si Titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius.
[PAPINIANUS libro tertio decimo quaestionum.] 当承受争议的儿子无须法务官的惠助即可成为继承人时(例如由于他在遗言中被指定),卡尔波尼乌斯告示便无适用余地。 同样地,当即使他是儿子,也确定他不会成为继承人时亦然;例如,在指定提图斯为继承人的情况下,一个作为遗腹子或未成年人而被剥夺继承权的儿子,被否认其为儿子。
nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, ueluti propter fratris ex alia matre nati bona uel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad Carbonianum constat non pertinere.
此外,在某些方面(例如为了异母兄弟的遗产,或者为了解放自由人和坟墓的权利)他身为儿子对他有利,这与本案无关:因为这些情况显然与卡尔波尼乌斯告示无关。