[ULPIANUS libro primo ad Sabinum. ] §37.1.7.prSeruus bonorum possessionem recte admittere potest, si praetor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret.
[乌尔比安《萨宾注释》第一卷] 如果裁判官确知奴隶的身份,则奴隶可以合法地接受财产占有:因为只要裁判官并非不知道这一事实,财产占有既可以授予不在场的人,也可以授予未提出请求的人。
ergo et femina poterit alii bonorum possessionem petere.
因此,妇女也能够为他人请求财产占有。
§37.1.7.1Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium sine tutoris auctoritate accipere potest.
未达适婚年龄的人,未经监护人同意,既不能接受财产占有,也不能接受诉讼。
§37.1.7.2Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum possessionem petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet.
既然监护人可以为被监护人、父亲可以为幼儿期的儿子请求财产占有,那么,监护人或父亲知情的时间(天数)应当予以计算。