[IDEM libro quinquagensimo secundo ad edictum. ] §36.4.3.prSi is, a quo satis petitur, offerat cognitionem et dicat: 'hodie constet de fideicommisso, hodie agamus', dicendum est cessare satisdationem, cum possit ante de fideicommisso quam de satisdatione constare.
[同人:《告示注解》第五十二卷] 如果被要求提供担保的人提出审理并说:'让关于信托遗赠的事宜在今天确定,让我们今天进行诉讼',应当认为不需要提供担保,因为在确定担保问题之前,就可以先确定关于信托遗赠的问题。
§36.4.3.1Nec non illa cognitio imploranda erit ab herede, si forte dicatur per calumniam satis peti: hoc enim commune est omnium satisdationum.
而且,如果被声称是出于恶意诉讼而要求提供担保,继承人应当请求进行该项审理;因为这是所有担保所共有的。
diuus enim Pius rescripsit eum, apud quem satis petitur, debere explorare, num per calumniam satis petatur: de qua re summatim debet cognoscere.
因为神君毕乌斯曾答复,接受担保请求的裁判官应当调查是否系出于恶意诉讼而请求提供担保,关于此事他应当进行简易审理。
§36.4.3.2Si procurator satis legatorum desideret, si quidem mandatum ei sit, non habebit necesse de rato cauere, sed erit ei satisdandum: si uero dubitetur, an mandatum sit uel non sit, de rato cautio erit exigenda.
如果代理人要求提供遗赠的担保,如果他确实持有委任书,他将没有必要就追认提供担保,而应当向他提供担保;但如果对是否持有委任书存有疑问,则应当要求他提供关于追认的担保。
§36.4.3.3Si semel fuerit satisdatum, quaesitum est, an etiam rursus cauendum sit, si forte dicatur egenos fideiussores esse datos.
如果已经提供过一次担保,有人提出疑问,如果声称所提供的保证人是无资力的人,是否应当再次提供担保。
et magis est, ut caueri non debeat: hoc enim diuus Pius rescripsit Pacuuiae Licinianae: ipsam enim facilitati suae expensum ferre debere, quae minus fideiussores idoneos accepit: neque enim oportet per singula momenta onerari eum, a quo satis petitur.
更为合理的意见是,不应当再次提供担保。 因为神君毕乌斯曾给帕库维亚·利奇尼亚纳写过一封答复:她自己应当为自己的轻率承受代价,因为她接受了不合格的保证人;因为不应当让被要求提供担保的人时刻承受负担。