[CALLISTRATUS libro tertio edicti monitorii. ] §36.4.13.prQuamuis minima res legata sit uel per fideicommissum relicta, tamen, si non soluatur ab herede uel eo nomine caueatur, cum caueri oporteat, in possessionem omnium bonorum, quae ex ea hereditate sunt, legatarium siue fideicommissarium praetor legatorum seruandorum causa mittit.
[卡利斯特拉图斯,《督促告示》第三卷] 即使遗赠或通过信托遗赠留下的财产极其微小,然而,如果继承人未予给付,或者未以此名义提供担保(在应当提供担保的情况下),裁判官为了保全遗赠,仍应准予受遗赠人或受信托遗赠人占有属于该继承财产的所有财产。