[Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum. ] §36.4.1.prSi quis, cum uetitus esset satis accipere, acceperit, an repeti satisdatio ista possit, ut heres condicat liberationem? et quidem si sciens heres indebitum cauit, repetere non potest.
[乌尔比安:《告示注解》第五十二卷] 如果有人在被禁止接受担保的情况下接受了担保,该担保是否可以请求返还,从而使继承人可以提起诉讼请求免除债务? 事实上,如果继承人在明知无此义务的情况下提供了担保,他便不能请求返还。
quid deinde, si ignorauit remissam sibi satisdationem? potest condicere.
那么,如果他不知道自己已被免除提供担保的义务呢? 他可以提起不当得利返还之诉。
si uero hoc non potuisse remitti crediderit, numquid condicere possit qui ius ignorauit? adhuc tamen benigne quis dixerit satisdationem condici posse.
但是,如果他以为这不能被免除,那么不了解法律的人是否可以请求返还? 即便如此,人们仍可宽容地认为,可以对该担保提起不当得利返还之诉。
quid deinde, si commissa sit stipulatio, fideiussores putamus exceptione uti posse an non? et magis est, ut utantur exceptione, quia ex ea causa intercessit satisdatio, ex qua non debuit.
那么,如果问答契约的违约条件已成就,我们认为保证人是否可以使用抗辩? 更妥当的看法是他们可以使用抗辩,因为担保是基于不应当发生的因由而介入的。
§36.4.1.1Non exigit praetor, ut per heredem stet, quo minus caueat, sed contentus fuit per legatarium uel fideicommissarium non stare, quo minus ei caueatur.
裁判官并不要求因继承人方的原因而导致其未提供担保,而是满足于非因受遗赠人或信托受益人方的原因而导致其未获得担保。
quare si non fuerit, qui interpelletur cautionis nomine, hoc est is a quo legatum fideiue commissum relictum est, omnimodo poterit legatarius et fideicommissarius in possessionem ex hoc edicto mitti, quia uerum est per eum, cui caueri oportebit, non fieri, quo minus caueatur.
因此,如果没有人可以因担保名义被催告,即被课以给付遗赠或信托遗赠义务的人不存在,受遗赠人和信托受益人无论如何都可以根据本告示被导入占有,因为在应当获得担保的人一方,确实没有因其自身原因而导致未获得担保。
non tamen et satisdatio debet offerri legatario, sed sufficit, siue desiderauit et non cauetur, siue non habeat, a quo satis desideret.
然而,这并不是说必须向受遗赠人主动提供担保,而是只要他提出请求而未获担保,或者他没有可以请求担保的对象,即为已足。
§36.4.1.2Si debitori liberatio sit relicta, non est exigenda cautio, quia habet penes se legatum: quippe, si conueniatur, exceptione doli mali uti possit ei cui legatum solutum est.
如果债务人被遗赠免除债务,则不应要求提供担保,因为他自己已掌握了遗赠;事实上,如果他被起诉,他可以作为已获履行遗赠之人使用恶意抗辩。
§36.4.1.3Cum constet legatum non deberi, diuus Pius ad aemilium Equestrem rescripsit non debere praetorem satisdationem admittere.
既然显然不欠付该遗赠,神君庇护在给埃米利乌斯·埃奎斯特的敕答中写道,裁判官不应当准许该担保。
§36.4.1.4Tunc ante aditam hereditatem satisdandum de legatis est, cum adhuc dubium est, an hereditas adeatur.
在继承未被接受之前,只有在继承是否会被接受尚存疑问时,才须就遗赠提供担保。
ceterum si certum sit repudiatam uel omissam hereditatem uel abstentos necessarios heredes, frustra hoc edictum imploratur, cum certum sit legatum uel fideicommissum non deberi.
但如果可以确定继承已被拒绝或放弃,或者必然继承人已被排除在遗产之外,那么请求适用本告示便是徒劳的,因为显然不欠付遗赠或信托遗赠。