[Scaeuola libro uicensimo nono digestorum. ] §36.3.18.prQuae filium legitimum relinquebat, patrem eundemque collibertum ex asse scripsit heredem fideique eius commisit, ut, quidquid ad eum ex hereditate eius peruenisset, cum moreretur, restitueret filio testatricis nepoti suo, et haec uerba adiecit: 'satis a Seio patre meo exigi ueto'.
[斯凯沃拉:《学说汇纂》第二局九卷] 一位留有婚生子的妇女,指定自己的父亲、同时也是共同释奴的男子为唯一继承人,并将信托遗赠托付给他,要求他在去世时,将他因其遗产所继承的一切,返还给女立遗嘱人的儿子、即他自己的外孙;她还加上了这样的话:“我禁止向我的父亲塞尤斯索取担保。
quaesitum est, cum iste Seius substantiam suam dissipat et ueretur pater fideicommissarii, ne inane fideicommissum constituatur, an ad satisdationem fideicommissi nomine patrem defunctae compellere possit.
”有人提出疑问:当该塞尤斯正在挥霍自己的财产,且信托受益人的父亲担心该信托遗赠会落空时,是否可以以信托遗赠的名义强迫死者的父亲提供担保。
respondit secundum ea quae proponerentur non compellendum cauere.
解答道:根据所提出的事实,不应强迫其提供担保。
§36.3.18.1Idem quaesiit: testatricem apud maritum suum, ex quo filium reliquerat, res deposuisse non exacta cautione depositionis: an ea res patri heredi restitui debeat? an uero quoniam emolumentum totius hereditatis ad filium defunctae reuerti deberet, apud maritum remaneret, apud quem dos remansisset? respondit, quod mulieris mansisset nec in dote fuisset, restituendum esse heredi.
同一人问:女立遗嘱人曾在与她共同育有一子的丈夫处寄托了物品,而未索要寄托担保;该物品是否应当返还给作为继承人的父亲? 或者,由于全部遗产的利益应当归于死者的儿子,该物品是否应当留在其丈夫处(即留有嫁资的丈夫处)? 解答道:属于妇女所有且未包含在嫁资中的物品,必须返还给继承人。
§36.3.18.2Tutor, qui et coheres pupilli erat, absente pupillo, cum admonuerunt eum legatarii, fideicommissi nomine in solidum ipse cauit.
既是监护人又是未成年人共同继承人的一名男子,在未成年人不在场的情况下,当受遗赠人向其催告时,自己以信托遗赠的名义就全部数额提供了担保。
quaesitum est, an in pupillum adultum factum danda sit utilis actio.
有人提出疑问:对于已成年的未成年人,是否应当给予类推诉讼。
respondit dandam.
解答道:应当给予。