[PAPINIANUS libro uicensimo octauo quaestionum. ] §36.3.5.prPostquam heres ab hostibus captus est, condicio legati, cuius nomine proposita stipulatione cautum fuerat, extitit: fideiussores interim teneri negaui, quia neque ius neque persona esset, ad quam uerba stipulationis derigi possint.
[PAPINIANUS libro uicensimo octauo quaestionum.] 在继承人被敌人俘虏后,以其名义通过所提议的问答契约已提供担保的遗赠条件成就了:我判定在此期间保证人不承担责任,因为不存在可以针对其导向问答契约言词的权利或人格。
§36.3.5.1Imperator Marcus Antoninus Iulio Balbo rescripsit eum, a quo res fideicommissae petebantur, cum appellasset, cauere uel, si caueat aduersarius, ad aduersarium transferri possessionem debere.
皇帝马可·安东尼向尤里乌斯·巴尔布斯写了复奏,答复称被请求信托遗赠物的一方在提起上诉时,应当提供担保,或者如果对方提供担保,则占有应当转移给对方。
recte placuit principi post prouocationem quoque fideicommissi cautionem interponi: quod enim ante sententiam, si petitionis dies moraretur, fieri debuit, amitti post uictoriam dilata petitione non oportuit.
皇帝决定在上诉之后也应当介入信托遗赠的担保,这是正确的:因为在判决前,如果请求的日期被推迟,本应当做出的事情,不应当在获胜后因请求延期而丧失。
sed quare non cauerat de fideicommisso qui prouocauerit, si caueret aduersarius, ad eum possessionem esse transferendam rescripsit, cum alia sit edicti condicio? non enim exigitur a legatario uice mutua cautum, sed uicaria custodiae gratia possessio datur et qui optinuit in possessionem per praetorem aut praesidem inducitur.
但是,为什么皇帝复奏称,如果提起上诉者未就信托遗赠提供担保,且如果对方提供担保,则占有应转移给对方,而告示的条件却是不同的呢? 因为并不要求受遗赠人进行相互的担保,而是为了保管的目的而赋予替代性的占有,且胜诉者由裁判官或行省总督引导进入占有。
sed praetor quidem in omnium rerum possessione, quae in causa hereditaria permanent omnimodo, fideicommissi seruandi gratia esse permittit: princeps autem earum rerum nomine, de quibus fuerat iudicatum, mutuas admisit cautiones: sicuti, cum de bonis suis conferendis filius accepta possessione cauere non potest, quia denegamus ei actiones, defertur condicio cauendi fratribus ex forma iurisdictionis, quod ex portione fratris fuerint consecuti, cum bona propria conferre coeperit, se restituturos.
但是,裁判官确实允许为了保全信托遗赠而占有完全保留在继承案件性质中的一切财产:而皇帝则在已被判决的财产名义下,接纳了相互的担保。 这正如当儿子就合算其个人财产在接受占有后无法提供担保时(因为我们拒绝赋予他诉权),提供担保的条件根据管辖权的形式转移给兄弟们,即当儿子开始合算个人财产时,他们将归还从兄弟的份额中获得的东西。
sed si nec ipsi cauere possint, utiliter probatum est uirum bonum ab utraque parte eligendum, apud quem ut sequestrem fructus deponantur quique utiles actiones a praetore datas exerceat.
但是,如果他们自己也无法提供担保,则有用武之地的是,双方应选择一名正直人,将果实作为寄托物交其保管,并由他行使裁判官赋予的基于事实的诉权。
possessio autem ex rescripto supra relato non aliter ad eum, qui fideicommissum petit, transfertur, quam si cauerit, tametsi maxime aduersarius non per inopiam, sed per contumaciam cauere noluerit: sed si is qui uicit non possit cauere, uel res deponenda uel iurisdictio restituenda erit.
然而,根据上述复奏,占有只有在请求信托遗赠之人提供担保的情况下才转移给他,即使对方并非因贫困而是因蔑视(不服从)而拒绝提供担保:但如果获胜者无法提供担保,则或者应将物品寄托,或者应当恢复管辖权(原诉讼状态)。
§36.3.5.2Si dies aut condicio legati fidei commissi petitionem actionemue differre dicatur et ideo satisdatio desideretur, heres autem per calumniam postulari contendat et relictum neget, non aliter audiendus erit qui cauere postulat, quam si scripturam, qua relictum adfirmet, exhibuerit.
如果遗赠或信托遗赠的期限或条件据说推迟了请求或诉讼,并因此需要提供担保,而继承人则主张这是恶意起诉并否认存在该遗赠,那么要求提供担保的人只有在出示证明存在该遗赠的文书时,其请求才应予以受理。
§36.3.5.3Cum quaerebatur, ubi fideicommissi seruandi causa caueri oporteat, imperator Titus Antoninus rescripsit, si domicilium Romae non haberet heres et omnis hereditas in prouincia esset, ad satisdationem fideicommissi nomine in prouinciam fideicommissarium remittendum esse.
当被问及应当在何处为了保全信托遗赠而提供担保时,皇帝提图斯·安东尼复奏称,如果继承人在罗马没有住所,且全部继承财产都在行省,则信托受益人应当被遣回行省以就信托遗赠名义接受担保。
quare si heres in eum locum cauendi gratia remitti desideret, ubi domicilium habet, legatarius autem ibi caueri postulet, ubi est hereditas, non erit heres remittendus.
因此,如果继承人渴望为了提供担保而被遣回到他拥有住所的地方,而受遗赠人则要求在继承财产所在地提供担保,则不应当遣回继承人。
idque imperator Titus Antoninus rescripsit.
皇帝提图斯·安东尼也是这样复奏的。
§36.3.5.4Quibus litteris adiectum et si bona iam distracta sunt uel testatoris permissu uel concedente legatario, pretium eorum fideicommissi seruandi causa in deposito habendum.
该书信中还补充道,即使财产已经因遗言人的许可或受遗赠人的同意而被出卖,其价金也应当保存在寄托中,以保全信托遗赠。