[ULPIANUS libro uicesimo ad Sabinum. ] §36.2.7.prHeredis aditio moram legati quidem petitioni facit, cessioni diei non facit.
[乌尔比安,《论萨宾》第二十卷] 继承人对继承的接受确实会延迟遗赠的请求,但不会延迟权利确定日的到来。
§36.2.7.1Proinde siue pure institutus tardius adeat siue sub condicione per condicionem impediatur, legatarius securus est.
因此,无论是无条件指定的继承人接受较晚,还是附条件的继承人因条件而受阻,受遗赠人都是安全的。
§36.2.7.2Sed et si nondum natus sit heres institutus aut apud hostes sit, similiter legatario non nocebit, eo quod dies legati cessit.
而且,即使指定的继承人尚未出生,或者在敌方手中,也同样不会损害受遗赠人的利益,因为遗赠的权利确定日已经到来。
§36.2.7.3Inde dicimus et si a substituto legatum sit relictum, quamdiu institutus deliberat defuncto legatario non nocebit, si postea heres institutus repudiauit: nam ad heredem suum transtulit petitionem.
因此我们说,即使是由替补继承人留下的遗赠,在被指定的继承人考虑期间,如果被指定的继承人随后拒绝继承,这也同样不会损害已故受遗赠人的利益:因为他已将请求权移转给了自己的继承人。
§36.2.7.4Tantundem et si ab impuberis substituto legetur: nam ad heredem suum legatum transfert.
即使是由未成年人的替补继承人遗赠,也是完全一样的:因为他将遗赠移转给了自己的继承人。
§36.2.7.5Tractari tamen potest, si impuberi substitutus damnatus sit, si intra pubertatem filius decesserit, Seio centum dare, an uiuo pupillo defunctus Seius ad heredem transferat, quasi ea condicio sit expressa, quae inerat.
然而,如果未成年人的替补继承人被命令“若儿子在未成年期间死亡,则给塞尤斯一百”,而塞尤斯在受监护人还活着时便去世了,那么他是否会将该权利移转给其继承人——就好像已经将本来隐含的条件明示了出来一样,这仍是可以探讨的。
et magis est ad heredem legatarii transire.
而更可取的观点是,该遗赠移转给受遗赠人的继承人。
§36.2.7.6Interdum aditio heredis legatis moram facit, ut puta si forte seruo manumisso uel ei cui seruus legatus est et ideo seruo aliquid legatum sit: nam seruo legati relicti ante aditam hereditatem dies non cedit.
有时,继承人对继承的接受会延迟遗赠:例如,如果向一个将被解放的奴隶,或者向一个被遗赠了该奴隶的人,并因此向该奴隶遗赠了某些东西;因为留给奴隶的遗赠,其确定的日期在接受继承之前不会到来。