[IDEM libro uicesimo ad Sabinum. ] §36.2.5.prSi post diem legati cedentem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum.
[同人著《论萨宾》第二十卷] 如果受遗赠人在遗赠权利确定日到来之后死亡,他将该遗赠移转给其继承人。
§36.2.5.1Itaque si purum legatum sit, ex die mortis dies eius cedit: si uero post diem sint legata relicta, simili modo atque in puris dies cedit, nisi forte id fuit legatum, quod ad heredem non transit: nam huius dies non ante cedit, ut puta si usus fructus sit post annum relictus: hanc enim sententiam probamus.
因此,如果是无条件遗赠,其确定的日期自死亡之日起到来;但如果遗赠是在某一日期之后留给受遗赠人的,则该日期以与无条件遗赠相同的方式到来,除非这确定是不移转给继承人的遗赠;因为这种遗赠的日期在此之前不会到来,例如,如果用益权是在一年之后留给受遗赠人的;因为我们赞同这一见解。
§36.2.5.2Sed si sub condicione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit quam condicio fuerit impleta, ne quidem si ea sit condicio, quae in potestate sit legatarii.
但是,如果是附条件留下的遗赠,则在条件成就之前,遗赠的日期不会到来,即使该条件是属于受遗赠人支配范围内的(随意条件)也是如此。
§36.2.5.3Sed si ea condicio fuit, quam praetor remittit, statim dies cedit:
但是,如果是大法官所免除的条件,该日期立即到来。
§36.2.5.4Idemque et in impossibili condicione, quia pro puro hoc legatum habetur.
在不可能实现的条件中也是如此,因为该遗赠被视为无条件遗赠。
§36.2.5.5Item si qua condicio sit, quae per legatarium non stat quo minus impleatur, sed aut per heredem aut per eius personam, in cuius persona iussus est parere condicioni, dies legati cedit, quoniam pro impleta habetur: ut puta si iussus sim heredi decem dare et ille accipere nolit.
同样,如果有任何条件,其未成就并非由于受遗赠人,而是由于继承人,或者是由于他被命令对其履行条件的那个人的原因,遗赠的日期到来,因为该条件被视为已成就;例如,如果我被命令给继承人十个钱,而他不愿意接受。
sed et si ita mihi legatum sit, si Seiam uxorem duxero, nec ea uelit nubere, dicendum erit diem legati cedere, quod per me non stat, quo minus paream condicioni, sed per alium stat, quo minus impleatur condicio.
但是,如果是这样遗赠给我的:“如果我娶塞雅为妻”,而她不愿结婚,则必须说遗赠的日期到来,因为不能归咎于我不履行条件,而是由于他人的原因导致条件未能成就。
§36.2.5.6Isdem autem diebus, id est isdem pensionibus heredi praestabitur legatum, quibus legatario ipsi praestabatur.
此外,向继承人支付遗赠应当在相同的日期,即以相同的分期付款方式进行,就像向受遗赠人本人支付的那样。
§36.2.5.7Si, cum dies legati cedere inciperet, alieni quis iuris est, deberi his legatum, quorum iuri fuit subiectus.
如果在遗赠日期开始到来时,某人是他权人,则遗赠应当归属于他所服从其权力的人。
et ideo si purum legatum fuerit et post diem legati cedentem liber factus est, apud dominum legatum relinquet: sed si usus fructus fuerit legatus, licet post mortem testatoris, ante aditam tamen hereditatem sui iuris efficiatur, sibi legatum adquirit.
因此,如果是无条件遗赠,且在遗赠日期到来之后他成为了自权人,他将遗赠留给其主人;但如果遗赠的是用益权,虽然是在立遗嘱人死亡之后,但只要他在继承被接受之前成为自权人,他就为自己取得该遗赠。