[IDEM libro nono responsorum. ] §36.2.26.pr'Firmio Heliodoro fratri meo dari uolo quinquaginta ex reditu praediorum meorum futuri anni postea'.
[同上,《答言集》第九卷] “我希望此后从我明年庄园的收益中,给付我的兄弟菲尔米乌斯·赫里奥多鲁斯五十。
non uideri condicionem additam, sed tempus soluendae pecuniae prolatum uideri respondi: fructibus fini relictae pecuniae non perceptis ubertatem esse necessariam anni secundi.
”我答复道:这不应被视为附加了条件,而应被视为延期了给付金钱的时间;如果所收获的果实未能达到所遗赠钱款的限额,则需要第二年的丰收。
§36.2.26.1Cum ab heredibus alumno centum dari uoluisset testator et eam pecuniam ad alium transferri, ut in annum uicensimum quintum trientes usuras eius summae perciperet alumnus ac post eam aetatem sortem ipsam: intra uicensimum quintum annum eo defuncto transmissum ad heredem pueri fideicommissum respondi: nam certam aetatem sorti soluendae praestitutam uideri, non pure fideicommisso relicto condicionem insertam.
遗嘱人曾希望由继承人们给付其被抚养人一百,并将该笔钱款移转给他人,以便该被抚养人在至其二十五岁期间能获取该总额三分之一的利息(年息四厘),并在该年龄之后获取本金本身;如果该男孩在二十五岁之前死亡,我答复道:信托遗赠已移转给该男孩的继承人。 因为特定的年龄应被视为预先确定的给付本金的时间,而非对无条件留下的信托遗赠所插入的条件。
cum autem fideicommissum ab eo peti non posset, penes quem uoluit pecuniam collocari, propter haec uerba 'eamque alumno meo post aetatem supra scriptam curabis reddere' fideicommissum ab heredibus petendum, qui pecuniam dari stipulari debuerunt: sed fideiussores ab eo non petendos, cuius fidem sequi defunctus maluit.
然而,由于无法向遗嘱人希望寄托该钱款的人请求该信托遗赠,基于以下词句“你应注意在上述年龄之后将其归还给我的被抚养人”,信托遗赠应向继承人们请求,因为他们本应通过口头契约约定给付该笔钱款;但对于死者宁愿信任其信用的人,不应要求其提供保证人。
§36.2.26.2Pater annua tot ex fructu bonorum, quem uxori legauit, accessura filii patrimonio praeter exhibitionem, quam aeque matri mandauit, ad annum aetatis eius. uicensimum quintum ab uxore praestari uoluit.
一位父亲曾希望,从其遗赠给妻子的财产收益中,每年将一定数额的钱款(除了他同样委托给母亲的抚养费之外)加入其儿子的财产中,并由妻子提供至儿子满二十五岁。
non plura, sed unum esse fideicommissum certis pensionibus diuisum apparuit et ideo filio intra aetatem supra scriptam diem functo residui temporis ad heredem fideicommissum eius transmitti, sed non initio cuiusque anni peti pecuniam oportere, quod ex fructibus uxori datis pater filio praeberi uoluit.
显而易见,这并非多项信托遗赠,而是被划分为特定期数的单项信托遗赠;因此,若儿子在上述年龄之前死亡,其剩余期间的信托遗赠将移转给其继承人。 但由于父亲希望将从给妻子的果实中把这笔钱款提供给儿子,因此不应在每年的年初请求给付该笔钱款。
ceterum si pecuniam annuam pater alimentis filii destinasset, non dubie persona deficiente causa praestandi uidetur extincta.
然而,如果父亲将每年的这笔钱款指定用于儿子的抚养,那么毫无疑问,随着人身的消灭,给付的原因应被视为已经消灭。