[PAPINIANUS libro octauo decimo quaestionum. ] §36.2.25.prCum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctiuo modo comprehensa plura legata non facit.
[帕比尼安《问题集》第十八卷] 当遗赠此物或彼物时,以选择性方式包括的多项财产的列举并不构成多项遗赠。
nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum uel alterum sub condicione legauerit: nam pendente condicione non erit electio nec, si moriatur, ad heredem transisse legatum uidebitur.
如果遗嘱人无条件地遗赠一块土地,而附条件地遗赠另一块土地,也不能承认有其他原则;因为在条件未成就期间,不存在选择权,而且如果受遗赠人死亡,遗赠也不应被视为已移转给其继承人。
'Heres meus Titio dato quod mihi Seius debet'.
“我的继承人应将塞尤斯欠我的债务给付给提修斯。
§36.2.25.1si Seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepit nec locupletior factus est et creditor ad praesens debitum uerba rettulit, quia nihil Seius debet, nullius momenti legatum erit: quod si uerbo debiti naturalem obligationem et futuram solutionem cogitauit, interim nihil Titius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: 'Titio dato, quod pupillus soluerit' uel si legasset 'quod ex Arethusa natum erit' uel 'fructus, qui in illo fundo nascentur'.
” 如果作为未成年受监护人的塞尤斯在未经监护人同意的情况下收受了钱款,且未因此变得更富裕,而债权人将这些话语指向现存的债务,那么因为塞尤斯不欠任何债务,该遗赠将是无效的。 但如果遗嘱人通过“债务”一词,考虑的是自然义务和未来的偿付,那么在此期间提修斯不得请求任何给付,就好像默示地插入了条件一样,这与他这样说并无二致:“把未成年受监护人将偿付的给付给提修斯”,或者如果他遗赠了“阿雷图萨将出生的孩子”或“该土地上将结出的果实”。
contrarium non est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perueniant, pecuniam pupillus exsoluat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati, cui condicio non adscribitur, quamuis extrinsecus exspectanda sit, cedit.
如果在其间受遗赠人死亡,而此后孩子出生、果实结出,或未成年受监护人偿付了钱款,受遗赠人的继承人享有请求权,这与之并不矛盾:因为对于未附加条件的遗赠,尽管其实现必须等待外部情况,但遗赠权利在遗嘱人死亡时即已归属(dies cedit)。