[IDEM libro septuagensimo digestorum. ] §36.2.19.prCum sine praefinitione temporis legatum ita datum fuerit: 'uxori meae penum heres dato: si non dederit, centum dato', unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur.
[同人,同《学说汇纂》第七十卷] 如果在没有规定时间期限的情况下,遗产被以此种方式给与:“继承人应将食粮给与我的妻子;若未给与,则给与一百”,这被理解为关于一百的单一遗赠,且可立即请求;而关于食粮的事项,其效力仅在于:若在诉讼确立前交付了食粮,继承人即得以免责。
§36.2.19.1Quod si ita scriptum sit 'si penum intra kalendas non dederit, centum dato', non efficitur, ut duo legata sint, sed ut centum legata sub condicione uideantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi suo neque penum relinquet, quia legata non est, neque centum, quia dies legati cesserit necesse est legataria uiua.
但如果写着:“若在朔日之前未交付食粮,则给与一百”,这并不会导致存在两项遗赠,而是使这一百被视为附条件地遗赠。 因此,如果妻子在朔日之前死亡,她既不会将食粮留给其继承人,因为食粮并未被遗赠;也不会留下一百,因为遗赠权利的产生必须在受遗赠人生前发生。
§36.2.19.2Statim dies mihi cedit, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure mihi legetur.
当有人向我给与信托遗赠,而此人本身是附条件受遗赠人时,我的权利立即产生,正如同在附条件指定的继承人那里,我被无条件地给予遗赠一样。
§36.2.19.3Si debitori quod sub condicione debet legatum est, praesens legatum est agique ex testamento statim potest, ut liberatio praestetur, et, si post mortem testatoris decesserit, ad heredem transmittit actionem.
如果向债务人遗赠其附条件所欠的债务,该遗赠是即期的,可以立即提起遗言之诉,以使债务免除得以履行;并且,如果他在立遗言人死后死亡,他将该诉权转让给其继承人。
§36.2.19.4Haec dicenda erunt et si non ipsi debitori, sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur.
即使假设这种遗赠不是给与债务人本人,而是类似地给与任何其他人,也应当适用同样的规则。