[ULPIANUS libro quarto fideicommissorum. ] §36.1.9.prSed et si alio loco iussus est adire et rei publicae causa absit, aeque cogendum adire hereditatem et restituere Iulianus ait, ubi abest.
[乌尔比安著,《信托遗赠论》第四卷] 但是,如果他被命令在另一个地方接受继承,并且因公务而缺席,尤里安认为,应当同样强制他在其缺席的地方接受并交出继承财产。
§36.1.9.1Plane si quis petierit ad deliberationem tempus et impetrauerit, deinde post tempus deliberationis adierit et restituerit hereditatem, non uidetur coactus hoc fecisse: nec enim suspectam coactus adit, sed sponte post deliberationem.
显然,如果有人申请并获得了考虑的时间,随后在考虑期满后接受并交出了继承财产,他并不被视为是在被迫之下做出此举;因为他并非在被迫之下接受一份有可疑债务的继承财产,而是在考虑之后自愿接受的。
§36.1.9.2Quod si suspectam dicit, profiteri debet non sibi expedire adire hereditatem, neque hoc dici oportere non esse soluendo, sed profiteri eum oportet, quod non putat sibi expedire hereditatem adire.
但是,如果他称继承财产是有可疑债务的,他应当声明接受该继承财产对我是不利的,而无需说明该财产资不抵债,但他必须声明,他不认为接受继承财产对自己是有利的。
§36.1.9.3Si quis sub condicione fuit heres scriptus, pendente condicione nihil agit, tametsi paratus sit restituere hereditatem.
如果有人被指定为附条件的继承人,在条件未成就期间,即使他准备交出继承财产,他所做的任何行为也是无效的。