[IDEM libro singulari quaestionum publice tractatarum. ] §36.1.81.prSi pupillus parenti suo heres extitit et fideicommissam hereditatis partem restituit, mox abstinetur paterna hereditate: optio deferenda est fideicommissario, ut aut portionem quoque pupilli adgnoscat aut toto discedat.
[同上,摘自《公开放言问题集》单卷本] 若未成年受监护人成为其父亲的继承人,并返还了遗产中作信托遗赠的部分,随后又免除于其父亲的遗产:应当向信托受益人提供选择权,要么也承认该未成年受监护人的份额,要么放弃全部。
aut omnimodo bona uendenda sunt, ut id quod superfluum est pupillo seruetur, et, si in solidum bona uenire non possunt, omnimodo actiones fideicommissario denegandae erunt: erat enim in potestate illius uniuersum suscipere et si quid plus erit, pupillo seruare.
或者,在任何情况下都应当变卖财产,以便将多余的部分留给未成年受监护人;并且,如果财产不能全额变卖,在任何情况下都应当拒绝给付信托受益人诉权:因为他本有权接受整个财产,且若有多余,则为未成年受监护人保留。