[IDEM libro uicensimo primo digestorum. ] §36.1.80.6Titia ex asse heres scripta partem dimidiam hereditatis Macuiae rogata restituerat: fundum a testatore obligatum luere noluit, sed eum uendente creditore mandauit redimendum Seiae: quaesitum est, an Titia ex causa fideicommissi Maeuiae teneatur.
蒂蒂亚被指定为全部遗产继承人,并已应请求将遗产的一半返还给梅维亚。 她不愿赎回遗嘱人用于设定担保的土地,但在债权人出售该土地时,她委托塞亚将其买回。 有人提出疑问:蒂蒂亚是否因信托原因对梅维亚承担责任。
respondit, cum rogata hereditatem restituere proponatur, nihil proponi, cur non teneatur.
解答道:既然已陈述她被请求返还遗产,那么并未陈述任何她不承担责任的理由。
CLAUDIUS: subest enim praestari oportere id, quanto pluris fundus fuit, quam ad creditorem peruenire oportuit.
克劳迪乌斯:因为其中包含着这样一种意思,即应当支付该土地的价值超出应当给付债权人部分的数额。
§36.1.80.7Gaio Seio ex semisse, Titia ex quadrante et aliis ex reliquis portionibus heredibus institutis ita cauit: 'fidei autem uestrae mando, Gai Sei et Lucia Titia, uti post obitum uestrum reddatis restituatis Titio et Sempronio semissem patrimonii et portionis eius, quam uobis dedi'.
盖尤斯·塞尤斯被指定继承二分之一,蒂蒂亚继承四分之一,其他人继承其余份额。 遗嘱人如此规定:“盖尤斯·塞尤斯和卢基亚·蒂蒂亚,我将此托付于你们的信义,在你们去世后,将我给你们的财产及份额的一半返还并让渡给提修斯和塞姆普罗尼乌斯。
quaesitum est, cum utrique adierint hereditatem et postea Gaius Seius defunctus sit Lucia Titia herede instituta, an haec Lucia Titia partem dimidiam semissis, quam rogatus erat Gaius Seius restituere, protinus debeat? an uero post suam demum mortem uniuersum fideicommissum tam ex sua persona quam ex Gaii Seii datum restituere debeat? respondit Luciam Titiam statim teneri, ut partem dimidiam semissis ex persona Seii restituat.
”有人提出疑问:当两人都接受了继承,此后盖尤斯·塞尤斯去世,并指定卢基亚·蒂蒂亚为继承人时,这位卢基亚·蒂蒂亚是否应当立即给付盖尤斯·塞尤斯被请求返还的二分之一的一半? 还是说,她应当在自己去世后,才返还无论是从她个人还是从盖尤斯·塞尤斯处给付的全部信托? 解答道:卢基亚·蒂蒂亚应立即承担责任,返还源自塞尤斯个人的二分之一的一半。
§36.1.80.8Filiam suam heredem scripsit et nepotem, quem ex ea habebat, ei substituit et ita cauit: 'Lucio Titio fratris mei filio genero meo ducentos aureos relinquo.
他指定自己的女儿为继承人,并以她所生的孙子为她的替代继承人,如此规定:“我留给我的兄弟之子、我的女婿卢修斯·提修斯两百金币。
quo legato scio illum contentum esse, quoniam scripsi uniuersam rem meam, eo quod filiam meam et nepotem meum heredes scripsi, uniuersam substantiam eis communicasse'.
我知道他对这一遗赠是满意的,因为我写明了我的全部财产,即通过指定我女儿和我的孙子为继承人,从而将全部财产与他们共享。
quos inuicem commendo'.
我将他们互相推荐。
filia adita patris hereditate diuertit a marito: quaesitum est, an Titius quondam eius maritus suo uel filii sui nomine ex fideicommisso communionem bonorum consequi possit uiua quondam uxore sua uel post mortem eius.
”女儿在接受父亲的继承后与丈夫离婚。 有人提出疑问:前夫提修斯是否可以自己或儿子的名义,在昔日妻子在世或其去世后,根据信托获得财产的共享。
respondit nihil fideicommissi datum genero proponi praeter ducentos aureos.
解答道:并未陈述除了两百金币之外,还给付了女婿任何信托。
§36.1.80.9Idem quaesiit eandem uxorem marito herede scripto fideicommisisse, ut, cum moreretur, filio communi omne, quod ad eum ex hereditate sua peruenisset, restitueret: an illae quoque res et possessiones, quae in dotem datae et post diuortium restitutae mulieri fuerant, fideicommisso contineantur.
同一个人提出疑问:假设同一妻子指定丈夫为继承人,并向其信义托付,要求其在去世时,将自她遗产中归属于他的所有财产返还给他们共同的儿子。 那么,作为嫁妆给付并在离婚后返还给妻子的那些物品和财产,是否也包含在信托之内。
respondit, quod mulier in bonis suis reliquisset, id fideicommisso contineri.
解答道:妻子在自己财产中所遗留的东西,包含在信托之内。
CLAUDIUS: et alias de eodem facto consultus ita respondit, siue restitutae sint res, secundum id quod supra responsum est in bonis mulieris computari, siue non sint restitutae, quia ex stipulatione de dote reddenda interposita restituendae sint, eo auctiorem hereditatem computari.
克劳迪乌斯:在另一次就相同事实接受咨询时,他亦如此解答:如果财产已经返还,则根据上述解答,应计算在妻子的财产中;如果未返还,因为根据为退还嫁妆而设立的约定,这些财产应当返还,所以继承财产的数额应视为因此而增加。
§36.1.80.10Quae habebat filium et ex eo nepotem utrosque in mariti potestate, maritum ex asse scripsit heredem eiusque fidei commisit in haec uerba: 'si Titius maritus meus mihi heres erit, peto fideique eius committo, quidquid ex hereditate mea ad eum peruenerit, cum mori coeperit, det restituat Gaio filio nostro, ita tamen, ut decem quidem uncias Gaius habeat, duas autem uncias Seius nepos habeat: quod ut fiat, fidei eius Titi heredis mei committo'.
一个女人,有一个儿子和由其所生的孙子,两人都在她丈夫的权力下。 她指定丈夫为全部遗产的继承人,并用以下词句向其信义托付:“如果我的丈夫提修斯成为我的继承人,我请求并托付其信义,当他临终时,凡是从我的遗产中归属于他的财产,他都应当给付并返还给我们儿子盖尤斯,但盖尤斯应获得十份,孙子塞尤斯应获得两份。 为实现此事,我将其托付于我的继承人提修斯的信义。
pater emancipauit filium, nepotem amisit et superstite filio decessit.
”父亲免除了儿子的家父权,失去了孙子,并在儿子依然存活的情况下去世。
quaesitum est, an priore parte scripturae uniuersa hereditas patris ex causa fideicommissi filio debeatur et illa sequentia uerba 'ita tamen, ut decem uncias filius, duas autem nepos habeat' ex uoluntate defunctae ita demum locum haberent, si die fideicommissi cedente filius et nepos eorum in natura essent, cum autem non superuixit ad diem fideicommissi nepos, sequens scriptura cesset.
有人提出疑问:根据书面的前一部分,父亲的全部遗产是否应因信托原因给付给儿子,而随后“但儿子获得十份,孙子获得两份”的词句,根据死者的意愿,是否仅在信托权利确定之日儿子和孙子都存在时才发生效力;既然孙子没有活到信托权利确定之日,后文是否失效。
respondit ea quae proponerentur ostendere decem dumtaxat uncias filio datas.
解答道:所陈述的事实表明,仅给付了儿子十份。