[IDEM libro nono decimo digestorum. ] §36.1.78.prScaeuola respondit, si pater filium suum impuberem ex asse scripserit heredem eique codicillis substituerit, deinde filius impubes decesserit, licet substitutio inutilis sit, quia codicillis hereditas neque dari neque adimi potest, tamen benigna interpretatione placet, ut mater, quae ab intestato pupillo successit, substitutis fideicommisso obligetur: quod si inuicem fuerunt substituti, et in fideicommisso substitutionem ualere: unoque corum mortuo qui supersunt totum accipiunt.
[同前,《学说汇纂》第十九卷] 斯卡埃沃拉解答道,如果父亲指定其未成年的儿子为全部财产的继承人,并通过遗言补足书为其指定了替代继承人,随后该未成年儿子夭折,那么,虽然通过遗言补足书既不能给予也不能剥夺继承权,因而该替代指定无效,但通过宽大解释,仍认定凭借无遗言继承而继承了该被监护人的母亲,对那些被替代指定的人负有信托义务;而且,如果他们是被相互替代指定的,则在信托中该替代指定亦有效,在他们中一人死亡时,生存者获得全部财产。