[IDEM libro quarto fideicommissorum. ] §36.1.70.prSi heres, ab eo qui cum moreretur soluendo non fuit rogatus hereditatem restituere, suspectam sibi dicit, dubium non est, quin hodie coactus ex Trebelliano senatus consulto restituere possit.
[同前作者《信托遗赠书》第四卷] 如果继承人被一个在去世时无偿债能力的人要求归还遗产,且该继承人声称该遗产对其自身是有疑问的,那么毫无疑问,今天根据特雷贝里乌斯元老院决议,他在被强制的情况下可以归还之。
sed et si sua sponte adierit, ex eodem senatus consulto restituturus est, quamuis, cum summa aut certum corpus per fideicommissum ab eo qui soluendo non fuit datum est, perinde non debeatur atque si legatum esset: eo enim casu legatarii, superiore heredis uice fungi eum, cui fideicommissum relictum est.
但即使他是自愿接受遗产的,他也将根据同一元老院决议予以归还,尽管当无偿债能力之人通过信托遗赠给予一定金额或特定物时,这并不被债务化,就像它是遗赠一样;因为在那种情况下,被遗赠信托之人所承担的是比遗赠受领人更高的、即继承人的角色。
§36.1.70.1Si totam hereditatem rogatus restituere tu sponte adieris et, sine deductione quartae partis restitueris, difficile quidem crederis per ignorantiam magis, non explendi fideicommissi causa hoc fecisse: sed si probaueris per errorem te quartam non retinuisse, reciperare eam poteris.
如果应要求归还全部遗产的你自愿接受了它,并在未扣除四分之一部分的情况下归还了它,那么人们确实很难相信你是由于无知,而不是为了履行信托才做出此事的;但如果你证明自己是因为错误而未保留四分之一,你将能够追回之。