[GAIUS libro secundo fideicommissorum. ] §36.1.65.prFacta in fideicommissarium restitutione statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est hereditas, etsi nondum earum nactus fuerit possessionem.
[盖尤斯,《信托遗赠论》第二卷] 一旦向信托受益人作出了归还,即使他尚未取得这些财产的占有,所有的财产也立即属于被归还遗产之人的财产。
§36.1.65.1Si is qui hereditatem sibi reddi ab herede stipulatus sit eique ex stipulatu agenti restituta fuerit hereditas, constat nihilo minus transferri actiones.
如果某人已通过要式口约向继承人约定要求归还遗产,且在该继承人因要式口约提起诉讼期间,遗产已被归还给该诉讼人,则即便如此,诉权仍行转移是毫无疑问的。
hoc ita est, si is cum quo actum sit restituat hereditatem: si uero ob id quod non restituerit aestimatione hereditatis condemnatus fuerit, remanent actiones hereditariae apud eum qui condemnatus sit, actor autem quantitatem consequitur.
这仅在被诉之人归还遗产的情况下适用;但如果被诉之人因未予归还而被判令支付遗产的估价,则遗产诉权仍保留在被判令支付之人手中,而原告则获得该笔款项。
§36.1.65.2Si heres scriptus restituerit hereditatem et postea de hereditate controuersiam passus uictus sit aut lite cesserit, durare actiones constitit in fideicommissarium semel translatas.
如果指定继承人已经归还了遗产,此后在关于该遗产的争议中败诉或放弃了诉讼,则一旦转移给信托受益人的诉权仍然继续存在,这是确定的。
§36.1.65.3Si quis maiorem partem restituerit quam rogatus est, in eam partem quae excedit non transferuntur actiones.
如果有人归还了超出其被请求部分的份额,则对于超出的那部分,诉权不予转移。
sed cum praecepta aliqua re aut summa rogatus sit heres restituere et omissa retentione totam hereditatem restituerit, recte dicitur transferri actiones.
但是,当继承人被请求在扣除特定物或特定金额后归还,而他放弃了扣除权并归还了全部遗产时,则认为诉权已转移是正确的。
§36.1.65.4Si heres ante restitutam hereditatem seruum hereditarium heredem ab aliquo institutum iusserit adire hereditatem, negat Iulianus debere hanc hereditatem restitui, quia de ea rogatus non esset: et hoc est fatendum.
如果继承人在归还遗产之前,命令已被他人指定为继承人的遗产内奴隶去接受该另一遗产,尤里安否定该另一遗产应当被归还,因为继承人并未被请求归还该物:而这一点应当承认。
requirendum tamen et illud est, num cum incremento restituere heres rogatus sit hereditatem: si enim hoc fuerit subsecutum, etiam eam hereditatem restituere cogitur, nisi euidentissimis probationibus fuerit ab herede adprobatum contemplatione sui seruum esse heredem institutum.
然而,也应当探究:该继承人是否被请求将遗产“连同增加物一起”归还:因为如果附有此项内容,则他也必须归还该另一遗产,除非继承人通过极为明显的证据证明,该奴隶被指定为继承人是出于对他自己的考虑。
§36.1.65.5Rescripto diui Antonini significatur, ut, si quis accepta a Titio pecunia, quae quartam hereditatis continet, rogatus sit ei restituere hereditatem, licet tardius detur pecunia, sine usuris eam dari debere, quia quanto tardius quisque pecuniam dat, tanto tardius ad fideicommissum peruenit et medii temporis fructus perdit.
神圣的安东尼的敕答表明,如果某人在从提蒂乌斯处收受相当于遗产四分之一的款项后,被请求向其归还遗产,即使该款项交付较晚,也应当在不计利息的情况下交付;因为每个人交付款项越晚,他就越晚获得该信托遗赠,并失去中间期间的孳息。
quamobrem si ante datam pecuniam tenuerit hereditatem, fructus quos percepit restituere heredi eum oportere.
因此,如果在交付款项之前他已占有了遗产,他必须将已收取的孳息归还给继承人。
§36.1.65.6Idem iuris est et si quis ita heredis fidei commisserit: 'rogo, si Titius tibi centum dederit, restituas ei hereditatem meam'.
如果有人以此方式信托继承人:“我请求,如果提蒂乌斯给了你一百,你就把我的遗产归还给他”,则适用同样的法律规则。
§36.1.65.7Si sub condicione heres institutus sit qui suspectam sibi hereditatem esse dicit, si neque difficultatem neque turpitudinem ullam habet condicio nec impendium aliquid, iubendus est parere condicioni et adire et ita restituere: si uero turpis aut difficilis sit condicio, aperte iniquum est cogi eum explere eam alterius gratia.
如果在附条件的情况下被指定为继承人的人声称遗产对他而言是可疑的,而该条件既不带有任何困难或不名誉,也不带有任何费用,则应当命令他服从该条件、接受遗产并如此予以归还。 但如果该条件是不名誉的或困难的,为了他人的利益强制他去履行该条件显然是不公正的。
sed et remitti eam ab initio uisum est: plus enim tribui a praetore ei qui fideicommissum petit, quam testator uoluit, absurdum est: utique autem testator, nisi expleta sit condicio, neque scriptum heredem ad hereditatem uocauit neque per hunc illi uoluit restitui hereditatem.
而且,人们认为该条件自始即被免除;因为法官向请求信托遗赠之人所给予的权利,多于遗嘱人所意图给予的,这是荒谬的。 无论如何,除非条件得到履行,否则遗嘱人既未召唤该指定继承人继承遗产,也未意图通过他将遗产归还给那个人。