Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §36.1.61.pr-36.1.61.1

强制继承中的混同与质权及信托归还范围

第 5614 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

作者讨论了债权人被迫继承债务人遗产时,尽管债权发生混同,但质权和自然债务依然保留,并说明继承人非基于遗产而获取的财产不属于信托遗赠的归还范围。

[PAULUS libro quarto quaestionum. ] §36.1.61.prDebitor sub pignore creditorem heredem instituit eumque rogauit restituere hereditatem filiae suae, id est testatoris: cum nollet adire ut suspectam, coactus iussu praetoris adit et restituit: cum emptorem pignoris non inueniret, desiderabat permitti sibi iure dominii id possidere.
[保罗,《问答集》第四卷] 债务人将质权人指定为继承人,并要求其将遗产归还给自己(即遗言人)的女儿。 由于质权人因遗产有债务超额之嫌而不想继承,他在裁判官的命令下被迫继承并予以归还。 由于他找不到质物的买主,他希望被允许依据所有权占有该物。
respondi: aditione quidem hereditatis confusa obligatio est: uideamus autem, ne et pignus liberatum sit sublata naturali obligatione.
我回答道:通过继承的承认,债权债务关系确实因混同而消灭;但让我们看看,质权是否也因自然债务的消除而免除。
atquin siue possidet creditor actor idemque heres rem siue non possidet, uideamus de effectu rei.
然而,无论作为原告且兼具继承人身份的债权人是否占有该物,让我们看看这件事的实效。
et si possidet, nulla actione a fideicommissario conueniri potest, neque pigneraticia, quoniam hereditaria est actio, neque fideicommissum, quasi minus restituerit, recte petetur: quod eueniret, si nullum pignus intercessisset: possidet enim eam rem quasi creditor.
如果他占有该物,被信托人不能通过任何诉权起诉他,不能通过质权诉讼起诉,因为这是属于遗产的诉权;也不能以其归还不足为由正当请求信托遗赠:即使未设定质权,这种情况也会发生:因为他是作为债权人占有该物的。
sed et si fideicommissarius rem teneat, et hic Seruiana actio tenebit: uerum est enim non esse solutam pecuniam, quemadmodum dicimus, cum amissa est actio propter exceptionem.
但即使被信托人占有该物,在此处塞尔维亚诉讼也同样适用:因为金钱确实未被偿付,正如我们在诉权因抗辩而丧失时所说的那样。
igitur non tantum retentio, sed etiam petitio pignoris nomine competit et solutum non repetetur.
因此,不仅可以留置,还可以以质权的名义请求,且已偿付之物不得请求返还。
remanet ergo propter pignus naturalis obligatio.
所以,因质权之故,自然债务仍然存在。
in re autem integra non putarem compellendum adire, nisi prius de indemnitate esset ei cautum uel soluta pecunia esset: nam et cum de lucro heres scriptus a sit, quod forte legatum accepit, si heres non extitisset, responsum est non esse cogendum adire nisi legato praestito.
但在尚未着手的阶段,我认为不应强迫其继承,除非预先对其损失进行了保证或已偿付了金钱:因为即使对于为获取利益而被指定为继承人的人(例如,他获得了一笔如果他未成为继承人就能收到的遗赠),也有回答认为,除非提供了遗赠,否则不应强迫其继承。
ubi quidem potuit dici nec cogendum esse heredem adire quodammodo contra uoluntatem defuncti, qui legando heredi, si non adisset, in ipsius uoluntate posuit aditionem: sed cum testator alterutrum dederit, nos utrumque ei praestamus.
在那种情况下确实可以说,在某种程度上不应违背死者的意愿强迫继承人继承,死者在继承人未继承时向其遗赠,已将继承的决定权交由其自身意愿:但既然遗言人给予了两者之一,我们就为他保障两者。
§36.1.61.1Ea quae dotem dabat pacta erat cum marito, ut mortua se in matrimonio dotis pars matri eius redderetur, nec eo nomine stipulatio a matre interposita est: moriens deinde matrem et maritum suum heredem fecerat et a matre petierat, ut hereditatem Titio restitueret: iudex addictus de hereditate diuidenda partem dotis quasi ex utili pacto pro parte matri adiudicauerat: quaerebatur, an et ea portio ex causa fideicommissi praestanda sit.
提供婚资的女子曾与丈夫约定,若她于婚姻存续期间死亡,婚资的一部分应归还给她的母亲,而母亲并未为此设定口头协定。 随后,她在临终时指定母亲和丈夫为继承人,并请求母亲将遗产归还给提修斯。 负责分割遗产的裁判官已将婚资的一部分,犹如基于实效协定,按份额裁决给母亲。 现问,该部分是否也应基于信托遗赠予以提供。
quam non esse restituendam puto, quia non quasi heres, sed quasi mater ex pacto accepit nec occasione hereditatis, sed errore ex pacto eam habuit.
我认为这不应予以归还,因为她并非作为继承人、而是作为母亲基于协定接受了该部分,且她并非因遗产的机会、而是由于错误基于协定拥有了该部分。

词汇与语法注释

  1. §36.1.61.pruideamus autem, ne et pignus liberatum sit sublata naturali obligatione — 带有虚拟语气现在完成时 liberatum sit 的 ne 从句表示“是否……(担忧或探讨)”。夺格绝对结构 sublata naturali obligatione(“随着自然债务的消除”)构成了“质权是否也因此被免除”这一探讨内容的前提条件。
  2. §36.1.61.prnon putarem compellendum adire — 虚拟语气未完成过去时 putarem 构成了基于虚拟条件 in re integra(“若事态未着手”)的结论从句,表示过去时点的潜在判断(“我本不认为……”)。compellendum [esse] 是省略了宾格主语(债权人)的动意被动不定式结构,并以 adire 作为补充不定式。
  3. §36.1.61.1quasi ex utili pacto — 虚词 quasi 表示一种法律拟制(“犹如……”)。在古典罗马法中,单纯的约定(pactum)本不产生诉权,而此处该副词短语表明,裁判官拟制地将其作为具有实效性(utilis)的约定进行处理,并据此裁决了给付。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §36.1.61.pr-36.1.61.1. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:36.1.61.pr-36.1.61.1

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。