Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §36.1.60.pr-36.1.60.8

遗产返还中诉权的混同与利息的归属

第 5613 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

在基于信托遗赠归还遗产的背景下,阐述了在各种具体案例中关于法尔奇迪亚法四分之一份额的扣除、诉权的混同、中间期间利息与租金的归属以及债权风险承担的法律解释。

[IDEM libro nono responsorum. ] §36.1.60.prDeducta parte quarta restituere rogatus hereditatem, prius quam restitueret, hereditario debitori heres extitit.
[同[作者],《回答集》第九卷] 被要求在扣除四分之一后归还遗产的人,在归还之前,成为了遗产债务人的继承人。
quoniam actio eo confusa per Trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa fideicommissi petetur.
由于因混同而消灭的诉权无法通过特雷贝里亚努斯决议予以恢复,因此债务金钱的四分之三也将基于信托遗赠而被请求。
sed in eum diem, quo actio confusa est, usurae praeteriti temporis, quae in obligatione uel in officio iudicis fuerunt, computabuntur: posterioris ita demum, si mora fideicommisso facta sit.
但是,直到诉权发生混同之日,过去期间的、属于债务本身或属于法官职权范围内的利息应予计算;此后期间的利息,则仅在信托遗赠发生履行迟延时才予计算。
§36.1.60.1Cum hereditas ex causa fideicommissi in tempus restituenda est, non idcirco nominum periculum ad heredem pertinebit, quod heres a quibusdam pecuniam exegerit.
当遗产应基于信托遗赠在一定期限后归还时,并不因为继承人已向某些人收取了金钱,债权的风险就因此归属于继承人。
§36.1.60.2Qui post tempus hereditatem restituere rogatur, usuras a debitoribus hereditariis perceptas, quarum dies post mortem creditoris cessit, restituere non cogitur: quibus non exactis omnium usurarum actio (nam hereditaria stipulatio fuit) ex Trebelliano transferetur, et ideo nec indebiti repetitio erit.
被要求在一定期限后归还遗产的人,不被强迫归还从遗产债务人处收取的、其到期日在债权人死亡后届至的利息;如果这些利息未被收取,则关于所有利息的诉权(因为曾有遗产口头协定)将根据特雷贝里亚努斯决议予以转移,因此也不会产生非债清偿的返还请求。
ac similiter hereditario creditori si medii temporis non soluantur usurae, fideicommissarium in his quoque Trebellianum tenebit nec ideo querellae locus erit, quod de fructibus heres, quos iure suo percipiebat, faenus non soluerit.
同样地,如果中间期间的利息未向遗产债权人偿付,特雷贝里亚努斯决议在这些利息上也将约束信托受益人,并不因继承人未从其依自身权利收取的孳息中支付利息而有申诉的余地。
quod si faenus heres medii temporis soluerit, eo nomine non erit retentio, cum proprium negotium gessit, quippe sortem reddere creditori coactus fideicommissario nihil usurarum medii temporis imputabit.
但是,如果继承人支付了中间期间的利息,则不得以此名义进行扣留,因为他处理的是自己的事务,既然他被强迫向债权人偿还本金,他就不得向信托受益人充抵任何中间期间的利息。
§36.1.60.3Acceptis centum hereditatem rogatus restituere totam pecuniam iure Falcidiae percipere uidetur, et ita diui Hadriani rescriptum intellectum est, tamquam si ex bonis nummos retenturus fuisset.
在接受了一百之后被要求归还遗产的人,被视为依据法尔奇迪亚法的权利获取了全部金钱,且神君哈德良的敕答也是如此理解的,即如同他本将从财产中留置这笔钱一样。
quod tunc quoque respondendum est, cum pro parte hereditatem coheredi suo restituere rogatur.
当他被要求向其共同继承人按其份额归还遗产时,也应当作此回答。
diuersa causa est praediorum pro hereditaria parte retentorum: quippe pecunia omnis de portione retineri potest, praediorum autem alia portio non nisi a coherede, qui dominium habet, accipitur.
按遗产份额留置的土地情况则有所不同:因为所有的金钱都可以从份额中留置,但土地的其他份额非从拥有所有权的共同继承人处不能获取。
cum autem praedia maioris pretii quam portio hereditatis essent, in superfluo praediorum petenti fideicommissario Falcidiam interuenire uisum est: concurrentem enim pecuniam conpensari placuit.
然而,当土地的价值高于遗产份额时,对于请求交付的信托受益人,在土地的超出部分上,法尔奇迪亚法被视为应当介入;因为已决定将相互竞合的金钱进行抵销。
§36.1.60.4Hereditatem post mortem suam exceptis reditibus restituere rogatus ancillarum partus non retinebit nec fetus pecorum, qui summissi gregem retinent.
被要求在自己死后归还遗产(扣除收益)的人,不得留置女奴隶所生之子,亦不得留置因被补充而维持羊群的牲畜之子。
§36.1.60.5Ante diem fideicommissi cedentem fructus et usurae, quas debitores hereditarii cum postea accesset dies soluerunt, item mercedes praediorum ab herede perceptae portioni quadrantis imputabuntur.
在信托遗赠的权利产生之日到来之前,遗产债务人在其后到期日届至时所支付的孳息和利息,以及继承人所收取的土地租金,均应计入四分之一的份额中。
§36.1.60.6Cum autem post mortem suam rogatus hereditatem restituere res hereditarias distrahere non cogatur heres, sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum medii temporis perceptae non uidebuntur: denique nec periculum mancipiorum aut urbanorum praediorum praestare cogitur: sed nihilo minus usus et casus eorum quadrantem quoque deminuit.
然而,由于被要求在死后归还遗产的继承人不被强迫变卖遗产物,因此对于本可从其售价中收回的本金,不得因中间期间的使用而被视为已收取了利息;总之,他也不被强迫承担奴隶或城市地产的风险;但尽管如此,它们的使用和意外灭失也会减少四分之一的份额。
§36.1.60.7Quod ex hereditate superfuisset, cum moreretur, restituere rogatus fructus superfluos restituere non uidetur rogatus, cum ea uerba deminutionem quidem hereditatis admittant, fructuum autem additamentum non recipiant.
被要求在其死后归还遗产中剩余之物的人,不被视为被要求归还剩余的孳息,因为这些词句虽然允许遗产的减少,但不接纳孳息的增加。
§36.1.60.8Heres eius, qui bonorum superfluum post mortem suam restituere fuerat rogatus, pignori res hereditarias datas, si non in fraudem id factum sit, liberare non cogitur.
被要求在自己死后归还剩余财产之人的继承人,如果该行为并非出于欺诈,则不被强迫解除作为抵押物的遗产。

词汇与语法注释

  1. §36.1.60.prdodrans — 指“十二分之九(四分之三)”。它与开头的夺格独立结构 “deducta parte quarta”(在扣除四分之一后)相对应,表明扣除四分之一后的剩余部分(即四分之三)可以基于信托遗赠予以请求。
  2. §36.1.60.2fideicommissarium in his quoque Trebellianum tenebit — 主语是 “Trebellianum”(特雷贝里亚努斯决议),而 “fideicommissarium”(信托受益人)是宾格目的语。直译为“特雷贝里亚努斯决议在这些事项(利息)上也约束信托受益人”,意味着对中间期间利息向债权人承担的债务因信托转移而归属于受益人。
  3. §36.1.60.3Acceptis centum hereditatem rogatus restituere — 夺格独立结构 “Acceptis centum”(在接受了一百之后)置于句首,修饰 “restituere rogatus”(被要求归还的人,即继承人)的状况。“totam pecuniam”(全部金钱)是主句的宾语,而 “percipere uidetur”(被视为获取)的主语是省略的 “heres”。
  4. §36.1.60.6sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum medii temporis perceptae non uidebuntur — 主句的骨架是 “usurae... perceptae non uidebuntur”(利息将不被视为已被收取)。属格 “sortium”(本金的)修饰主语 “usurae”,并且关系从句 “quae de pretiis earum redigi potuerunt”(本可从其售价中收回的)以 “sortium” 为先行词对其进行修饰。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §36.1.60.pr-36.1.60.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:36.1.60.pr-36.1.60.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。