[IDEM libro nono responsorum. ]
[同[著者]、『回答録』第9巻] 4分の1を控除したうえで遺産を返還するよう求められた者が、返還する前に、遺産に対する債務者の相続人となった。
§36.1.60.prDeducta parte quarta restituere rogatus hereditatem, prius quam restitueret, hereditario debitori heres extitit. quoniam actio eo confusa per Trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa fideicommissi petetur.
混同によって消滅した訴権はトレベリアヌス決議によっては回復され得ないので、債務となっていた金銭の4分の3も、遺託に基づき請求されることになる。
sed in eum diem, quo actio confusa est, usurae praeteriti temporis, quae in obligatione uel in officio iudicis fuerunt, computabuntur: posterioris ita demum, si mora fideicommisso facta sit.
しかし、訴権が混同したその日までについては、債務そのものに含まれていたか、または裁判官の職権によるものであった過去の期間の利息が算入される。 それ以後の期間については、遺託の履行遅滞があった場合に限り、そのように算入される。
§36.1.60.1Cum hereditas ex causa fideicommissi in tempus restituenda est, non idcirco nominum periculum ad heredem pertinebit, quod heres a quibusdam pecuniam exegerit.
遺託に基づき遺産が一定の時期に返還されるべきものであるとき、相続人が一部の者から金銭を回収したからといって、そのことから直ちに債権のリスクが相続人に帰属するわけではない。
§36.1.60.2Qui post tempus hereditatem restituere rogatur, usuras a debitoribus hereditariis perceptas, quarum dies post mortem creditoris cessit, restituere non cogitur: quibus non exactis omnium usurarum actio (nam hereditaria stipulatio fuit) ex Trebelliano transferetur, et ideo nec indebiti repetitio erit.
一定の期間の後に遺産を返還するよう求められている者は、遺産の債務者から受け取った利息で、その期日が債権者の死後に到来したものを、返還することを強制されない。 これらが取り立てられていない場合には、すべての利息に関する訴権が(なぜならそれは遺産に属する口頭契約であったからであるが)トレベリアヌス決議に基づき移転し、それゆえに非債弁済の返還請求も認められない。
ac similiter hereditario creditori si medii temporis non soluantur usurae, fideicommissarium in his quoque Trebellianum tenebit nec ideo querellae locus erit, quod de fructibus heres, quos iure suo percipiebat, faenus non soluerit.
そして同様に、もし中間期間の利息が遺産の債権者に対して支払われない場合、被信託人がこれらについてもトレベリアヌス決議による責任を負うのであり、相続人が自己の権利として収取していた果実から利息を支払わなかったからといって、不服を申し立てる余地はない。
quod si faenus heres medii temporis soluerit, eo nomine non erit retentio, cum proprium negotium gessit, quippe sortem reddere creditori coactus fideicommissario nihil usurarum medii temporis imputabit.
しかし、もし相続人が中間期間の利息を支払った場合には、その名目での留置は認められない。 なぜなら、彼は自己の事務を処理した(自己の債務を履行した)のであり、債権者に元本を返済することを強制された彼は、被信託人に対して中間期間の利息を何ら充当できないからである。
§36.1.60.3Acceptis centum hereditatem rogatus restituere totam pecuniam iure Falcidiae percipere uidetur, et ita diui Hadriani rescriptum intellectum est, tamquam si ex bonis nummos retenturus fuisset.
100を受け取って遺産を返還するよう求められた者は、ファルキディア法上の権利によってその金銭のすべてを受け取ると見なされ、神君ハドリアヌスの勅答は、あたかも彼が財産から金銭を留置することになっていたかのように、そのように理解された。
quod tunc quoque respondendum est, cum pro parte hereditatem coheredi suo restituere rogatur.
このことは、彼が自己の共同相続人に対してその持分に応じて遺産を返還するよう求められているときにも、回答されるべきである。
diuersa causa est praediorum pro hereditaria parte retentorum: quippe pecunia omnis de portione retineri potest, praediorum autem alia portio non nisi a coherede, qui dominium habet, accipitur.
遺産の持分に応じて留置される土地の場合は事情が異なる。 なぜなら、すべての金銭は持分から留置されうるが、土地の他の持分は、所有権を有する共同相続人からでなければ受け取られないからである。
cum autem praedia maioris pretii quam portio hereditatis essent, in superfluo praediorum petenti fideicommissario Falcidiam interuenire uisum est: concurrentem enim pecuniam conpensari placuit.
しかし、土地が遺産の持分よりも高価であったときには、土地の超過額について、請求を行う被信託人に対してファルキディア法が介入すると見なされた。 なぜなら、競合する金銭を相殺することが認められたからである。
§36.1.60.4Hereditatem post mortem suam exceptis reditibus restituere rogatus ancillarum partus non retinebit nec fetus pecorum, qui summissi gregem retinent.
自己の死後に、収益を除外したうえで遺産を返還するよう求められた者は、女奴隷の産んだ子を留置することはできず、また補充されて群れを維持する家畜の子をも留置することはできない。
§36.1.60.5Ante diem fideicommissi cedentem fructus et usurae, quas debitores hereditarii cum postea accesset dies soluerunt, item mercedes praediorum ab herede perceptae portioni quadrantis imputabuntur.
遺託の権利発生日が到来する前に、遺産の債務者たちがその後期日が到来したときに支払った果実および利息、同様に相続人によって収取された土地の賃貸料は、4分の1の持分に充当される。
§36.1.60.6Cum autem post mortem suam rogatus hereditatem restituere res hereditarias distrahere non cogatur heres, sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum medii temporis perceptae non uidebuntur: denique nec periculum mancipiorum aut urbanorum praediorum praestare cogitur: sed nihilo minus usus et casus eorum quadrantem quoque deminuit.
しかし、自己の死後に遺産を返還するよう求められた相続人は、遺産に属する物を売却することを強制されないので、それらの価格から回収され得たはずの元本について、中間期間の使用のゆえに利息が収取されたとは見なされない。 要するに、奴隷や都市不動産の危険を引き受けることも強制されない。 しかしそれにもかかわらず、それらの使用および滅失は、4分の1をも減少させる。
§36.1.60.7Quod ex hereditate superfuisset, cum moreretur, restituere rogatus fructus superfluos restituere non uidetur rogatus, cum ea uerba deminutionem quidem hereditatis admittant, fructuum autem additamentum non recipiant.
自分が死ぬときに遺産から残っているであろうものを返還するよう求められた者は、余剰の果実を返還することを求められているとは見なされない。 なぜなら、それらの言葉は遺産の減少こそ認めるものの、果実の付加は受け入れないからである。
§36.1.60.8Heres eius, qui bonorum superfluum post mortem suam restituere fuerat rogatus, pignori res hereditarias datas, si non in fraudem id factum sit, liberare non cogitur.
自己の死後に財産の残余を返還することを求められていた者の相続人は、質に入れられた遺産を、もしそれが詐害目的でなされたのではないならば、解放することを強制されない。