[IDEM libro nono decimo quaestionum. ] §36.1.56.prTitius rogatus est, quod ex hereditate superfuisset, Maeuio restituere.
[同[作者],《问题集》第十九卷] 提提乌斯被要求将继承财产中剩余的部分归还给梅维乌斯。
quod medio tempore alienatum uel deminutum est, ita quandoque peti non poterit, si non interueniendi fideicommissi gratia tale aliquid factum probetur: uerbis enim fideicommissi bonam fidem inesse constat.
在过渡期间被转让或减少的财产,除非被证实该行为是旨在规避信托,否则日后均不得请求归还;因为显而易见,诚信已包含在信托的字里行间。
diuus autem Marcus cum de fideicommissaria hereditate cognosceret, his uerbis: 'quidquid ex hereditate mea superfuerit, rogo restituas' et uiri boni arbitrium inesse credidit: iudicauit enim erogationes, quae ex hereditate factae dicebantur, non ad solam fideicommissi deminutionem pertinere, sed pro rata patrimonii, quod heres proprium habuit, distribui oportere.
此外,神君马可在审理一起带有以下措辞的信托遗产案时——“无论我的遗产中剩下什么,我请求你予以归还”——认为[其中]亦包含善人裁量的意图:因为他判决,据称从遗产中支出的费用,不应仅归于信托财产的减少,而应当根据继承人个人拥有的财产比例进行分摊。
quod mihi uidetur non tantum aequitatis ratione, uerum exemplo quoque motus fecisse.
在我看来,他这样做不仅是出于公平的考量,也是受到了先例的启示。
cum enim de conferendis bonis fratribus ab emancipato filio quaereretur, praecipuum autem, quod in castris fuerat adquisitum militi, relinqui placeret, consultus imperator sumptus, quos miles fecerat, non ex eo tantummodo patrimonio, quod munus collationis pati debuit, sed pro rata etiam castrensis pecuniae decedere oportere constituit.
因为,当涉及被解放的儿子向兄弟们作财产持入的问题,而同时又确定士兵在军营中获得的特有财产应当留归其个人所有时,接受咨询的皇帝决定,士兵所支付的费用不应仅从应当承担持入义务的财产中扣除,而应当同样按军营财产的比例进行扣除。
propter huiusmodi tractatus Maeuius fideicommissi nomine cautionem exigere debet: quod eo pertinet, non ut ex stipulatione petatur, quod ex fideicommisso peti non poterit, sed ut habeat fideiussores eius quantitatis, quam ex fideicommisso petere potuit.
基于此类考量,梅维乌斯应当以信托的名义要求提供担保:其目的 glorified 并不是要通过口头协定来请求根据信托无法请求的内容,而是为了让他能就根据信托本可请求的金额拥有保证人。