[IDEM libro undecimo quaestionum. ] §36.1.52.prImperator Hadrianus, cum Uinius Cerealis filio suo Uiuio Simonidi, si in potestate sua esse desisset, hereditatem restituere rogatus esset ac multa in fraudem fideicommissi fieri probaretur, restitui hereditatem filio iussit ita, ne quid ea pecunia, quamdiu filius eius uiueret, iuris haberet.
[同[作者],《问题集》第十一卷] 哈德良皇帝,当维尼乌斯·塞雷亚利斯被要求在其次子维维乌斯·西莫尼德斯脱离其家父权时向其归还遗产,且被证实许多行为是为了规避信托时,命令将遗产归还给该儿子,其条件是,只要他的儿子还活着,他(父亲)对那笔钱不享有任何权利。
nam quia cautiones non poterant interponi conseruata patria potestate, damnum condicionis propter fraudem inflixit.
因为在保留家父权的情况下无法提供保证,所以他由于其欺诈而施加了条件的损失。
post decreti autem auctoritatem in ea hereditate filio militi comparari debuit, si res a possessoribus peti uel etiam cum debitoribus agi oporteret.
但在该裁决生效之后,关于该笔遗产,如果需要向占有者请求财产,或者甚至向债务人提起诉讼,则该儿子应当被视为等同于享有军人地位者。
sed paternae reuerentiae congruum est egenti forte patri officio iudicis ex accessionibus hereditariis emolumentum praestari.
但在父亲可能穷困的情况下,通过法官的职权从遗产孳息中向其提供扶助,这符合对父亲的敬重。