[MARCIANUS libro octauo institutionum. ] §36.1.34.prScribit Celsus libro uicensimo digestorum, si qui quadringenta in bonis habebat petit ab herede suo, ut, si sine liberis moreretur, quanta pecunia ex hereditate sua ad eum peruenisset, Maenio restitueretur:, si ex fructibus medio tempore quadringenta perceperit, et sine liberis decesserit, heredem eius Maeuio quadringenta debiturum.
[马尔奇安诺《法学阶梯》第八编] 凯尔苏斯在《学说汇纂》第二十编中写道,如果某个在财产中拥有四百的人向其继承人请求:若该继承人在无子女的情况下死亡,则任何从其遗产中归于该继承人的金钱,都应当返还给梅尼乌斯;若该继承人在中间期间从孳息中收取了四百,并在无子女的情况下去世,他的继承人将对梅维乌斯负有四百的债务。
et cum diu multumque tractauit, an, cum augmentum heres sensit, et periculum sustineat an per contrarium, nouissime ait iniquum esse ad fideicommissarium damnum pertinere, ad quem augmentum non pertinet: et an ad supplendum, inquit, quodcumque ex quadringentis defuerit, etiam augmentum ad eum pertinebit, hoc est ut usque ad summam quadringentorum damni et fructus computentur: quod uerius esse arbitror.
在他长久且深入地探讨了——既然继承人享受了增值,他是否也应当承担风险,还是相反——之后,他最终说道,让增值不归属的信托受益人去承担损失是不公平的;并且他说道,为了弥补四百中所缺少的任何部分,增值是否也将归属于他,也就是说,使得损失与孳息在达到四百的总额范围内予以计算,我认为这是更正确的。