[MARCIANUS libro octauo institutionum. ]
[マルキアヌス『法学提要』第8巻] ケルススは『学説彙纂』第20巻において次のように書いている。
§36.1.34.prScribit Celsus libro uicensimo digestorum, si qui quadringenta in bonis habebat petit ab herede suo, ut, si sine liberis moreretur, quanta pecunia ex hereditate sua ad eum peruenisset, Maenio restitueretur:, si ex fructibus medio tempore quadringenta perceperit, et sine liberis decesserit, heredem eius Maeuio quadringenta debiturum.
もし財産の中に400を所有していた者が、自分の相続人に対して、もし彼が子なしに死ぬならば、彼の相続財産から彼にいたった額の金銭がメニウスに返還されることを求めたとして、もし彼が中間の期間に果実から400を収受し、そして子なしに死亡したならば、彼の相続人はメウィウスに対して400を支払う義務を負う。
et cum diu multumque tractauit, an, cum augmentum heres sensit, et periculum sustineat an per contrarium, nouissime ait iniquum esse ad fideicommissarium damnum pertinere, ad quem augmentum non pertinet: et an ad supplendum, inquit, quodcumque ex quadringentis defuerit, etiam augmentum ad eum pertinebit, hoc est ut usque ad summam quadringentorum damni et fructus computentur: quod uerius esse arbitror.
そして、相続人が増加分を享受するとき、危険をも負担すべきか、それともその逆かについて、彼が長く深く論じたのちに、最後に彼は、増加分が帰属しない信託受益者に損失が帰属することは不公平であると言っている。 そして、400から欠けているいかなるものであれ、それを補填するために、増加分もまた彼に帰属するであろうか、と彼は言う。 すなわち、400の総額に達するまで損失と果実が計算されるべきであるというものであり、私はこれがより正しいと考える。