[IDEM libro octauo institutionum. ] §36.1.31.prSi legatus suspectam hereditatem dicat, et legationis tempore compellendus est accipere iudicium, quia hic non multum officio occupatur: et licet deliberare se dicat an adeat, cogendus est adire, sed non ut statim restituat, sed ut reuersus domum, si putauerit sibi expedire, commodo Falcidiae uel testamenti utatur uel, si non putauerit, restituat totam hereditatem, ne onera patiatur.
[同作者《法学阶梯》第八编] 即使使节声称继承财产有债务超额之虞,他也必须在使节任期内接受诉讼,因为在此事上,他并不会被其公务过多占用。 此外,即使他声称自己正在考虑是否接受继承,也必须强迫其接受,但这不是为了让他立即返还,而是为了让他返回家乡后,若认为对自己有利,则可享受法尔奇迪乌斯法或遗嘱的利益;若认为不利,则可返还全部遗产,以免承受债务负担。
§36.1.31.1Si quis 'bona sua' uel 'omnia sua' rogauerit restituere, fideicommissariam restitutionem esse intellegendum est: nam meorum et tuorum appellatione etiam actiones contineri dicendum est.
如果有人请求返还“其自己的财产”或“其自己的一切”,应当理解为这是信托遗赠的返还;因为应当认为,在“我的”和“你的”这一称谓中,也包含了诉权。
§36.1.31.2Si filio familias uel seruo restituatur ignorante patre familias uel domino et postea pater uel dominus ratum habuerit, transeunt ex Trebelliano senatus consulto actiones.
如果在不为家父或主人知晓的情况下返还给家子或奴隶,且此后家父或主人予以追认,则根据特雷贝里亚努斯元老院决议,诉权发生转移。
§36.1.31.3Multum interest, utrum quarta pars iure hereditario retineatur an uero in re uel pecunia: nam superiore casu actiones diuiduntur inter heredem et fideicommissarium, posteriore uero apud fideicommissarium sunt actiones.
四分之一份额是依继承权保留,还是就特定的物或金钱保留,这有很大的区别:因为在前一种情况下,诉权由继承人与信托遗赠受益人分割;但在后一种情况下,诉权则归于信托遗赠受益人。
§36.1.31.4Et heres institutus rogatusque hereditatem restituere praecepta aliqua summa uel re, etiamsi in praeceptione minus quam quarta pars esset, non amplius principem pati uindicaturum.
而被指定且被请求返还遗产的继承人,在预先取得了某一金额或特定物之后,即使该预先取得的部分中少于四分之一份额,皇帝也不再容许其主张更多的部分。
§36.1.31.5Sed et si sine ulla praeceptione rogatus fuerit hereditatem restituere, plerumque quarta donata est a principibus: et ita diuus Traianus et Hadrianus et Antoninus rescripserunt.
但是,即使在没有任何预先取得的情况下被请求返还遗产,皇帝们通常也会给予其四分之一份额;神君图拉真、哈德良和安东尼也曾如此批复。