[MARCIANUS libro quarto institutionum. ] §36.1.30.prSi quis priore facto testamento posterius fecerit testamentum, etiamsi ex certis rebus in posteriores tabulas heredes instituit, superius tamen testamentum sublatum est, ut diui quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt, cuius constitutionis uerba rettuli, cum alia quoque praeterea in constitutione expressa sunt.
[马尔奇安《法学阶梯》第四编] 如果有人在先订立了一份遗嘱之后,又订立了后一份遗嘱,即使他在后来的遗嘱中仅就特定财产指定了继承人,先前的遗嘱仍然归于无效,正如神君塞维鲁和安东尼也曾批复的那样,我已在下文引用了该宪令的原文,尽管在宪令中还明确规定了其他事项。
'Imperatores Seuerus et Antoninus Cocceio Campano.
“皇帝塞维鲁和安东尼致科克尤斯·坎帕努斯。
Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure ualere, perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis aut suppleta quarta ex lege Falcidia hereditatem restituat his, qui priore testamento scripti fuerant, propter inserta fideicommissaria uerba, quibus ut ualeret prius testamentum expressum est, dubitari non oportet'.
毋庸置疑,第二顺位订立的遗嘱,即使在其中指定了特定财产的继承人,在法律上仍然有效,正如未提及这些财产一样;但是,被指定的继承人有义务在满足于已给付自己的财产或根据《法尔奇迪乌斯法》补足四分之一份额后,将遗产返还给那些在先前遗嘱中被指定的人,因为其中插入了旨在使先前遗嘱有效的信托遗赠言词。
et hoc ita intellegendum est, si non aliquid specialiter contrarium in secundo testamento fuerit scriptum.
”而这一点应当这样理解,即在第二份遗嘱中没有特别写明相反内容的情况下。