[AFRICANUS libro sexto quaestionum. ] §36.1.29.prEx asse heres institutus partem hereditatis mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus cum suspectam diceret, postulante me adit et mihi totam ex senatus consulto restituit: quandoque condicio extiterit, an fructus partis tuae restituere tibi debeam, non immerito dubitabatur.
被指定为独占继承人的人,被请求将遗产的一部分无条件地返还给我,并将另一部分附条件地返还给你,当他声称遗产对自己而言为可疑的时,在我的请求下他接受了继承,并根据元老院决议将全部遗产返还给我。 将来条件成就时,我是否应当将属于你那部分的孳息返还给你,人们不无道理地产生过疑问。
et plerisque placet non esse eos praestandos, quia nec ab herede praestarentur, si sua sponte adisset, sufficiat autem ius tuum tibi integrum conseruari, non etiam meliorem condicionem tuam fieri.
而大多数人赞同不应当支付这些孳息,因为即使继承人自愿接受了继承,继承人也不会支付这些孳息,而且只要你的权利对你而言保持完整就足够了,不应当使你的地位变得更好。
§36.1.29.1Idem tamen existimabant, si ex asse heres institutus mihi quadrantem pure, tibi aeque quadrantem sub condicione restituere rogatus sit et, cum suspectam hereditatem diceret, cogente me adit, quandoque condicio exstiterit, semissem tibi esse restituendum.
然而,同样是这些人认为,如果被指定为独占继承人的人被请求无条件地返还给我四分之一,同样附条件地返还给你四分之一,并且,当他声称遗产为可疑的时,在我的强迫下接受了继承,那么将来条件成就时,应当向你返还二分之一。
§36.1.29.2Sed nec lege Falcidia in proposita specie usurum me puto, quamuis scriptus heres, si sponte adisset, uteretur.
但在所提出的这一情形中,我认为我也不能利用《法尔奇迪乌斯法》,尽管指定的继承人如果是自愿接受继承的话,本来是可以利用的。