[ULPIANUS libro tertio fideicommissorum. ] §36.1.3.prMarcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicommissum essent relicta, trecenta uero legata, ut in septem partes trecenta diuidantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius.
[乌尔比安著,《信托遗赠论》第三卷] 然而,马尔切鲁斯在尤里安的著作中就这一情况写道:如果遗嘱人说明遗赠由继承人负担,且继承人自愿接受了继承财产,那么法尔奇迪亚法的计算应当这样开始,仿佛四百是通过信托遗赠留下的,而三百则是作为遗赠留下的,其结果是,将这三百分为七份,信托受取人分得四份,受遗赠人分得三份。
quod si suspecta dicta sit hereditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadringentis, quae habiturus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset.
但如果该继承财产被宣布为有嫌疑,且继承人并非自愿接受并予以返还,那么在继承人原本会持有的四百中的一百,归于信托受取人,而在剩余的三百中将进行同样的分配,其结果是,信托受取人从这三百中获得四份,受遗赠人获得其余的三份。 因为如果仅由于继承财产被宣布为有嫌疑,受遗赠人便获得比自愿接受时本会获得的更多的份额,这是极不公正的。
§36.1.3.1Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii.
关于有嫌疑的继承财产所说的话,同样也适用于那些不适用法尔奇迪亚法的遗嘱——我说的是军人的遗嘱,以及如果有其他此类遗嘱的话。
§36.1.3.2Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicommisso detrahere possit, an uero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere possit? et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fideicommisso.
同样,蓬波尼乌斯写道:如果某人被要求在扣除遗赠后返还继承财产,曾有人提出疑问:是应当足额给付遗赠并仅从信托财产中扣除四分之一,还是可以同时从遗赠和信托财产中扣除四分之一? 他报告说,阿里斯托回答应当从所有财产中扣除,即从遗赠和信托财产中扣除。
§36.1.3.3Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi.
已被继承人处分的物,记入继承人的四分之一份额中。
§36.1.3.4Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam partem patrimonii inter liberos ita diuisisset, rogauit eum, qui sine liberis decederet, portionem suam fratribus restituere.
某人将其子女指定为不同份额的继承人,并给付了先取遗赠,以便他自己将遗产的最大部分在子女之间作如此分配;他请求那个无子嗣而死亡的子女将其份额返还给其兄弟。
imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicommisso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemorauit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et praeceptiones uideri cecidisse.
我们的皇帝下达敕答,认为先取遗赠也包含在信托遗赠中,因为遗嘱人并未提及“继承份额”,而仅仅是说“份额”;而先取遗赠被认为已落入“份额”之中。
§36.1.3.5Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam uel tabulas aperuerit uel hereditatem adierit uel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit.
如果被要求返还继承财产的人,在对家奴(家族)进行审讯之前,拆开了遗嘱信件,或接受了继承财产,或实施了元老院决议所禁止的任何行为,并因此导致继承财产被收归公有,则国库取得该继承财产并承担其负担。
quare commodum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt.
因此,指定继承人原本会享有的四分之一的利益归于国库,并且基于特雷贝里亚努斯决议的诉权得以转移。
sed et si prohibuerit testamentarium introducere uel testes conuenire uel mortem testatoris non defendit uel ex alia causa hereditas fisco uindicata est, acque quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans uero fideicommissario restitueretur.
但是,即使他阻碍引入遗嘱或召集证人,或未对遗嘱人的死亡进行辩护,或因其他原因继承财产被收归国库,四分之一的利益同样归于国库,而四分之三(九盎司)则应返还给信托受取人。