[ULPIANUS libro tertio fideicommissorum. ]
[울피아누스 저, 《신탁유증론》 제3권] 그러나 마르켈루스는 율리아누스의 저작에서 이 사례에 대해 다음과 같이 쓰고 있다.
§36.1.3.prMarcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicommissum essent relicta, trecenta uero legata, ut in septem partes trecenta diuidantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius.
만일 유언자가 유증은 상속인의 부담이라고 말하였고 상속인이 자발적으로 상속을 승인하였다면, 팔키디아법의 계산은 마치 400이 신탁유증에 의해 남겨졌고 300이 유증된 것처럼 개시되어야 한다. 그 결과 300은 일곱 부분으로 나뉘어 신탁수증자가 네 부분을 가지고 수증자가 세 부분을 가진다.
quod si suspecta dicta sit hereditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadringentis, quae habiturus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset.
그러나 만일 상속재산이 의심스럽다고 선언되어 상속인이 자발적이 아니라 승인하고 반환하였다면, 상속인이 가졌을 400 중의 100은 신탁수증자에게 남고, 나머지 300에 대해서는 동일한 분배가 이루어져 그 결과 신탁수증자가 이 300 중에서 네 부분을 가지고 수증자가 나머지 세 부분을 가진다. 왜냐하면 상속재산이 의심스럽다고 선언되었다는 이유만으로, 자발적으로 승인되었을 경우에 받았을 것보다 수증자가 더 많이 받는 것은 극히 불공정하기 때문이다.
§36.1.3.1Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii.
의심스러운 상속재산에 관하여 언급된 이 동일한 사항은 팔키디아법이 적용되지 않는 유서에서도 말해질 수 있다. 내가 말하는 것은 군인의 유서나 그 밖의 다른 것들이 있는 경우이다.
§36.1.3.2Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicommisso detrahere possit, an uero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere possit? et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fideicommisso.
마찬가지로 폼포니우스는 쓰고 있다. 만일 유증을 공제하고 상속재산을 반환하도록 요청받은 경우, 유증 전액을 급부해야 하고 신탁재산에서만 4분의 1을 공제할 수 있는지, 아니면 유증과 신탁재산 모두에서 4분의 1을 공제할 수 있는지가 문제되었다. 그리고 그는 아리스토가 모든 것, 즉 유증과 신탁재산 모두에서 공제되어야 한다고 답변했음을 전한다.
§36.1.3.3Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi.
상속인에 의해 처분된 물건은 상속인을 위한 4분의 1에 산입된다.
§36.1.3.4Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam partem patrimonii inter liberos ita diuisisset, rogauit eum, qui sine liberis decederet, portionem suam fratribus restituere.
어떤 사람이 불균등한 비율로 지정된 자녀들에게 선취유증(praeceptio)을 주어 본인이 재산의 가장 큰 부분을 자녀들 사이에 이와 같이 분배한 후, 자녀 없이 사망하는 자에게 자신의 몫을 형제들에게 반환하도록 요청하였다.
imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicommisso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemorauit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et praeceptiones uideri cecidisse.
우리 황제께서는 선취유증도 신탁유증에 포함된다고 칙답하셨는데, 왜냐하면 유언자가 '상속상의 몫'을 언급한 것이 아니라 단순히 '몫'을 언급하였기 때문이며, '몫'에는 선취유증도 포함된 것으로 보이기 때문이다.
§36.1.3.5Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam uel tabulas aperuerit uel hereditatem adierit uel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit.
만일 상속재산을 반환하도록 요청받은 자가 가족(노예)에 대한 심문이 행해지기 전에 유언장을 개봉하였거나 상속을 승인하였거나 원로원 결의에 의해 금지된 행위 중 어떤 것을 하여 이로 인해 상속재산이 몰수되었다면, 국고는 그 부담과 함께 상속재산을 취득한다.
quare commodum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt.
따라서 지정상속인이 가졌을 4분의 1의 이익은 국고에 귀속되고 트레벨리아누스 결의에 따른 소권이 이전된다.
sed et si prohibuerit testamentarium introducere uel testes conuenire uel mortem testatoris non defendit uel ex alia causa hereditas fisco uindicata est, acque quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans uero fideicommissario restitueretur.
그러나 그가 유언장의 제시를 방해하였거나 증인을 모으는 것을 방해하였거나 유언자의 죽음을 변호하지 않았거나 그 밖의 사유로 상속재산이 국고로 회수된 경우에도 마찬가지로 4분의 1의 이익은 국고에 귀속되지만, 4분의 3은 신탁수증자에게 반환되어야 한다.