[IULIANUS libro trigensimo nono digestorum.
[尤里安,学说汇纂第三十九编。
] §36.1.26.prQuidam ita testamento scripserat: 'a te, heres, peto fideique tuae committo, ut quidquid ex hereditate mea ad te peruenerit, filio meo prima quaque die aut, si prius quid ei acciderit, matri eius reddas'.
] 某人在遗言中曾如此写道:“继承人啊,我请求你并信赖你的诚信,凡是从我的遗产中归于你的,你应在最早的一天付给我的儿子,或者,如果在那之前他发生了什么意外,则付给他的母亲。
quaeritur, cum antequam adeatur hereditas puer decesserit, an fideicommissum matri debeatur.
”问:由于在继承被接受之前该男孩已经去世,信托遗赠是否应当给付给母亲。
respondi, si puer, antequam dies fideicommissi cedat, decessisset, fideicommissum translatum esse ad matrem, postea autem quam dies fideicommissi cedit si decesserit, ad heredem pueri fideicommissum pertinere.
我回答道:如果该男孩在信托遗赠权利发生之前去世,信托遗赠便转移给母亲;但如果是他在信托遗赠权利发生之后去世,信托遗赠则归属于该男孩的继承人。
sed an ea uoluntas fuit patris familias, ut, si ante restitutum fideicommissum puer decessisset, matri potius quam heredibus praestaretur, praetor aestimabit ex persona matris et ex persona heredis pueri.
但是,如果该男孩在信托遗赠被返还之前去世,将其给付给母亲而非继承人是否为该家父的意愿,大法官将根据母亲的身份以及该男孩继承人的身份来进行评估。
MARCELLUS: sed testatoris uoluntati congruum est, quandocumque puer decesserit, siue antequam dies fideicommissi cedit siue postea, ad matrem transferri fideicommissum, si non iam puer hoc acceperit, eoque iure utimur.
马尔切鲁斯:但符合遗言者意愿的是,无论该男孩何时去世,是在信托遗赠权利发生之前还是之后,只要该男孩尚未实际接受该财产,信托遗赠便转移给母亲,并且我们适用这一法律规则。
§36.1.26.1Si seruo herede scripto dominus rogatus est eidem seruo restituere hereditatem, cum liber esset, utile fideicommissum est.
如果奴隶被指定为继承人,而主人被请求在该奴隶获得自由时将遗产返还给该奴隶,则该信托遗赠是有效的。
§36.1.26.2Si quis filium suum ex asse heredem instituit et codicillis, quos post mortem filii aperiri iussit, fidei eius commisit, ut, si sine liberis decesserit, hereditatem suam sorori suae restitueret, et filius cum sciret, quod in codicillis scriptum esset, Stichum seruum hereditarium testamento suo liberum esse iussit: heredes filii pretium eius serui sorori defuncti praestare debent libertate fauore sui seruata.
如果某人指定其儿子为全部财产继承人,并在其命令于儿子死后方可启封的遗赠信札中,向该儿子托付信托:若其无子嗣而去世,应将遗产返还给其姐妹;而该儿子明知遗赠信札中所写的内容,仍在其自己的遗言中命令将遗产中的奴隶斯蒂库斯解放为自由人:该儿子的继承人们应当向死者的姐妹支付该奴隶的价格,而该奴隶的自由因对其自身的优待而得以维持。
hoc amplius et si ignorasset filius codicillos a patre factos, nihilo minus heredes eius pretium praestare debebunt, ne factum cuiusquam alteri damnum adferat.
不仅如此,即使该儿子不知道其父亲所作的遗赠信札,他的继承人们仍然必须支付该价格,以免任何人的行为给他人带来损失。
§36.1.26.3Sed et si seruus iste a Sempronio heres institutus sit eamque hereditatem, posteaquam ex testamento fratris ad libertatem peruenerat, adierit, hereditatis quoque aestimationem heredes fratris sorori eius praestare debent, quia, si manumissus non esset, iussu mulieris adire eam potuisset.
而且,如果该奴隶被塞姆普罗尼乌斯指定为继承人,并在根据兄弟的遗言获得自由之后,接受了该继承,则该兄弟的继承人们也必须向其姐妹支付该继承财产的估价,因为,如果他未被解放,他本可以在该妇女的命令下接受该继承。
si uero uiuente filio Sempronius decesserit, hereditas in causa fideicommissi non deduceretur: quippe ab ipso filio adire iussus hereditatem ei adquireret.
但是,如果塞姆普罗尼乌斯在儿子生前去世,该继承财产则不应被纳入信托遗赠的范围:因为在被该儿子本人命令接受继承的情况下,他会为他取得该继承财产。