[IDEM libro quinto decimo ad Sabinum.
[同上,论萨宾第十五编。
] §36.1.19.prIn fideicommissaria hereditatis restitutione constat non uenire fructus, nisi ex mora facta est aut cum quis specialiter fuerit rogatus et fructus restituere.
] 在遗托信托的继承财产返还中,公认的是不包括孳息,除非发生了迟延,或者某人被特别请求也要返还孳息。
§36.1.19.1Plane fructus in quartam imputantur, ut est et rescriptum.
显然,孳息应计入四分之一留置额中,正如勅答中也有所规定。
§36.1.19.2Quotiens quis rogatur hereditatem restituere, id uidetur rogatus reddere, quod fuit hereditatis: fructus autem non hereditati, sed ipsis rebus accepto feruntur.
每当有人被请求返还继承财产时,他被视为被请求归还属于继承财产的东西;而孳息不归属于继承财产,而是归属于物本身。
§36.1.19.3Si legatum sit heredi relictum et rogatus sit portionem hereditatis restituere, id solum non debere eum restituere, quod a coherede accepit: ceterum quod a semetipso ei relictum est, in fideicommissum cadit: et id diuus Marcus decreuit.
如果遗赠是留给继承人的,且他被请求返还继承财产的一部分,他仅对从共同继承人处获得的部分无须返还;而从他自身中留给他的部分,则落入遗托信托的范围。 神君马可也是这样决定的。