[ULPIANUS libro quarto fideicommissorum. ] §36.1.11.prApud Iulianum relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum 'si heres non erit' et ob hoc suspectam dicat hereditatem ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommissario, deinde cogendum.
[乌尔比安著,《信托遗赠论》第四卷] 在尤里安的著作中记载道,如果指定继承人被留有一份“如果他不成其为继承人”的遗赠,且他因此声称继承财产有嫌疑,以免失去这份遗赠,那么信托受益人应当向他提供该遗赠的等额财产,然后强制他接受。
nec illud admittit Iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei praestandum.
尤里安也不允许这一点,即允许他如同未接受继承财产一样向共同继承人请求该遗赠(因为他实际上已经接受了),而是更倾向于认为,应当由信托受益人向他给付该数额。
sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei damnum uel lucrum a fideicommissario sarciatur uel a praetore onus remittatur, quod recusat.
但如果他声称还有其他自身利益相关的事项,除非由信托受益人向他补偿损失或利益,或者由裁判官免除他所拒绝的负担,否则他不会被强制接受。
§36.1.11.1Idem Iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque patris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem.
同一的尤里安说,如果父亲指定了两个人与他未成年的儿子共同继承,并且这两人也被指定为该儿子的替补继承人,那么对于在第二份遗言中接受信托遗赠的人而言,只需强制指定继承人之一接受父亲的继承财产即可。 因为一旦此事办妥、父亲的遗言得以确立,两人就可以基于替补继承而被强制接受并交出继承财产。
§36.1.11.2Utrum autem praesenti an etiam absenti restitui possit procuratore adeunte praetorem, uidendum est.
此外,还须考量:在代理人前往裁判官处时,继承财产是只能向在场者交出,还是也可以向不在场者交出。
ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et restituere nec uereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per praetorem succurri, siue cautum ei fiat, siue non et ante decesserit fideicommissarius, quam ei restituatur hereditas.
我认为,即使信托受益人不在场,也可以强制指定继承人接受并交出继承财产,且继承人无须担心自己可能会遭受损失:因为无论是否向他提供了担保,如果在向信托受益人交出继承财产之前该受益人便已去世,都可以通过裁判官向他提供救济。
est enim huius rei exemplum capere ex rescripto diui Pii in specie huiusmodi.
事实上,关于此事可以从神君皮乌斯在如下一宗特定案件中的谕答中找到先例。
Antistia decedens Titium heredem instituit et libertatem dedit Albinae directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogauitque, ut filiam manumitteret: sed et Titium rogauit, ut manumissae Albinae filiae restitueret hereditatem.
安提斯蒂亚临终前,指定提图斯为继承人,并直接赋予阿尔比娜自由,且通过信托将阿尔比娜的女儿留给阿尔比娜,要求其释放该女儿;但她同时也要求提图斯,向被释放的阿尔比娜之女交出继承财产。
cum igitur Titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a diuo Pio compellendum eum adire hereditatem: quo adeunte Albinae competituram libertatem eique filiam tradendam et ab ea manuunittendam tutoremque filiae manumissae dandum, quo auctore restituatur hereditas filiae statim, quamuis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem aetatem complesset.
因此,当提图斯声称继承财产有嫌疑时,神君皮乌斯颁布谕答称,应当强制他接受继承财产:在他接受继承后,阿尔比娜将获得自由,其女应当交付给她并由她释放,且应当给被释放的女儿指定一名监护人,并在其监护人的同意下,立即将继承财产交出给该女儿(尽管原本要求他在该女儿达到适婚年龄时才交出)。
cum autem possit, inquit, euenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, remedium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur uenumdari bona Antistiae, ac si heres ei non exstitisset.
“然而,”他说道,“既然有可能发生这样的情况,即被留予信托自由与继承财产的她在此之前去世,而受托接受继承财产的人不应当遭受损失,”因此他给出了一项救济措施:如果发生了这些情况中的任何一种,则允许将安提斯蒂亚的财产予以变卖,一如她未曾存在继承人一样。
cum igitur demonstrauerit diuus Pius succurri heredi instituto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, sicubi euenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere sibi hereditatem.
因此,既然神君皮乌斯已表明对被强制接受继承的指定继承人提供救济,那么可以说,在其他案件中也应当遵循这一先例:只要发生此类情况,信托继承财产都应当交出给那强制他接受并向自己交出继承财产的人。