[ULPIANUS libro tertio fideicommissorum. ] §36.1.1.prExplicito tractatu, qui ad fideicommissa singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani.
[乌尔比安著《信托遗赠论》第三卷] 在结束了关于单项财产信托遗赠的论述后,我们现在转入对特雷贝里安元老院决议的解释。
§36.1.1.1Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octauo calendas Septembres Annaeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius uerba haec sunt: §36.1.1.2'Cum esset acquissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in cos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum uoluntates'.
因为该元老院决议是在尼禄时代、九月朔日前八日,由安奈乌斯·塞内卡和特雷贝里乌斯·马克西穆斯担任执政官时做出的,其条文如下: “鉴于在所有信托继承财产中,如果关于这些财产有任何诉讼悬而未决,由那些其权利和利益被移转给他们的人从这些财产中承担诉讼,比起让任何人的信义对其自身造成危险,乃是极为公正的:故决定,通常向继承人提起或授予继承人的诉讼,既不向那些已按照被要求的方式返还了信托遗赠的人提起,也不授予他们,而是授予那些根据遗言已向其返还了信托遗赠的人并向其提起,以便使死者的最终遗愿在未来得到更有效的确立。
§36.1.1.3Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu praetextu metus censuerunt.
” 通过这一元老院决议,消除了那些因害怕诉讼或以害怕为借口而认为应当拒绝继承遗产之人的顾虑。
§36.1.1.4Quamquam autem senatus subuentum uoluit heredibus, subuenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conueniantur, exceptione uti possunt, heredibus subuentum est: in eo uero, quod, si agant heredes, repelluntur per exceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est fideicommissariis.
虽然元老院意图救济继承人,但也救济了信托受益人:因为就继承人若被起诉可使用抗辩而言,继承人得到了救济;但在继承人提起诉讼时会被抗辩驳回,且诉讼权能归属于信托受益人而言,毫无疑问是照顾到了信托受益人的利益。
§36.1.1.5Hoc autem senatus consultum locum habet, siue ex testamento quis heres esset siue ab intestato rogatusque sit restituere hereditatem.
此外,无论某人是依遗言还是依无遗言而为继承人,只要被要求返还继承财产,本元老院决议即有适用。
§36.1.1.6In filii quoque familias militis iudicio, qui de castrensi peculio uel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet.
在身为军人的家子的遗嘱中,由于其可以就军营特有财产或准军营特有财产立遗嘱,该元老院决议亦有适用。
§36.1.1.7Bonorum quoque possessores uel alii successores ex Trebelliano restituere potuerunt hereditatem.
遗产占有者或其他继承人也可以根据特雷贝里安元老院决议返还继承财产。
§36.1.1.8De illo quaeritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus consulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones, quod et Maecianus probat et nobis placet.
存在这样一个疑问:因信托之原因且根据特雷贝里安元老院决议已被返还继承财产的人,其自身在再次返还时,是否也根据同一元老院决议移转诉讼? 尤里安写道,他自己也移转诉讼,麦奇安对此表示赞同,我们也予以认可。
§36.1.1.9Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, alteri pure uel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure uel in diem restituere, interim uniuersam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem exstiterit condicio, si uelit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum ipso iure actiones.
而且,每当某人被要求向两个人返还继承财产——对其中一人是无条件的或附期限的,对另一人是附条件的——而该人声称该继承财产有嫌疑时:元老院决议,在过渡期间,应将全部继承财产返还给那个被要求无条件或附期限对其返还的人;但当条件成就时,如果另一个信托受益人愿意接受属于其自己的份额,则诉讼依法律当然移转予他。
§36.1.1.10Si filio uel seruo herede instituto rogatoque restituere hereditatem dominus uel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo nomine rogati sunt restituere.
如果在指定家子或奴隶为继承人并要求其返还继承财产的情况下,由家父或主人予以返还,则根据特雷贝里安元老院决议移转诉讼;如果他们是以自己的名义被要求返还,情况也是如此。
§36.1.1.11Idem est et si ipsi filio pater rogatus sit restituere hereditatem.
如果家父本人被要求向其家子返还继承财产,情况也是如此。
§36.1.1.12Sed et si tutor uel curator adulescentis uel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, sine dubio Trebelliano locus erit.
而且,如果未成年人或精神失常者的监护人或保佐人被要求返还继承财产,毫无疑问将适用特雷贝里安元老院决议。
§36.1.1.13Fuit quaesitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pupillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? et est decretum a diuo Seuero non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse non potest.
曾有人提出疑问:如果被监护人被要求向其监护人本人返还继承财产,他是否可以在该监护人本人的同意下进行返还? 神圣塞维鲁对此裁决,被监护人不能在监护人本人的同意下向监护人返还继承财产,因为任何人不能在涉及自身利益的事项上给予同意。