[ULPIANUS libro tertio fideicommissorum. ] §36.1.1.14Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam necessaria non est auctoritas ad restitutionem.
然而,未成年人可以向其保佐人返还继承财产,因为返还并不需要准许。
§36.1.1.15Si autem collegium uel corpus sit, quod rogatum est restituere decreto eorum cui, qui sunt in collegio uel corpore, in singulis inspecta eorum persona restitutionem ualere: nec enim ipse sibi uidetur quis horum restituere.
另一方面,如果被要求返还的是社团或法人,且根据他们的决议,向该社团或法人中的某个人进行返还,即使考量了他们中每个人的个人身份,该返还也是有效的;因为他们中的任何人都不被认为是在向自己进行返还。
§36.1.1.16Si heres praecepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus consulto restituet hereditatem.
如果继承人在预先取得某块土地的情况下被要求返还继承财产,他将根据特雷贝里安元老院决议返还继承财产。
nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim aeris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est.
即使该土地已被抵押,也无大碍;因为针对债务的对人诉讼并不随土地转移,而是随根据特雷贝里安元老院决议被返还继承财产的人转移。
sed cauendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus fuerit euictus a creditore, habeat heres cautum.
但是,继承人应当由信托受益人提供担保,以便在土地万一被债权人追夺时,继承人能持有担保。
Iulianus autem cauendum non putat, sed aestimandum fundum, quanti ualet sine hac cautione, hoc est quanti uendere potest sine cautione: et si potest tanti uendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter ex Trebelliano restitutionem fieri: quae sententia multas quaestiones dirimit.
然而,尤里安认为不应当提供担保,而应当评估该土地在没有此担保的情况下价值几何,即在没有担保的情况下能卖出多少钱;如果在没有提供担保的情况下,能卖出相当于遗产四分之一的数额,则诉讼将根据特雷贝里安决议移转;如果卖得较少,则在扣除不足部分后,同样根据特雷贝里安决议进行返还;这一见解解决了许多问题。
§36.1.1.17Si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legauerit et deductis ducentis rogauerit heredem Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an uero hactenus, quatenus ad eum ex hereditate peruenit? Iulianus ait competere quidem aduersus eum trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem aduersus fideicommissarium daturum, in heredem autem centum.
如果某个在其财产中拥有四百的人遗赠了三百,并在扣除二百之后,要求继承人向塞尤斯返还继承财产,信托受益人是应当承担这三百的负担,还是仅在从继承财产中实际归于他的限度内承担? 尤里安说,针对他的三百的请求权确实成立,但法官不会向信托受益人授予超出二百的诉讼,而是向继承人授予一百的诉讼。
et mihi uidetur uera esse Iuliani sententia, ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid peruenit: neminem enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate peruenit, quamuis Falcidia cesset, ut rescripto diui Pii continetur.
在我看来,尤里安的见解是正确的,以便使信托受益人所遭受的损失不超出从继承财产中实际归于他的数额;因为正如神圣皮乌斯的批答中所载,即使法尔奇迪亚法不适用,任何人也不应当以遗赠的名义支付超出其从继承财产中实际获得之数额的款项。
§36.1.1.18Denique nec ex militis testa- mento plus legatorum nomine praestatur, quam quantitas est hereditatis aere alieno deducto.
归根结底,即使是在军人的遗嘱中,以遗赠名义所支付的款项也不会超出扣除债务后的继承财产数额。
nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur.
然而,信托受益人仍不被允许留存四分之一。
§36.1.1.19Inde Neratius scribit, si heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi liberalitatem tantum ad priorem fideicommissarium heres uoluit pertinere.
因此,内拉蒂乌斯写道,如果继承人被要求在不扣除法尔奇迪亚份额的情况下返还全部继承财产,而该被要求返还之人自身也被要求向他人返还,那么他绝不应当向第二信托受益人扣除四分之一,除非继承人希望该恩惠仅属于第一信托受益人。
§36.1.1.20Sed si quadringenta habens ducenta legauerit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere rogauerit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum uero alia legatarius a fideicommissario petat.
但是,如果某人拥有四百,向蒂蒂乌斯遗赠了二百,并要求将继承财产的一半份额返还给塞姆普罗尼乌斯,尤里安说,应当根据特雷贝里安决议进行返还,且遗赠的请求权应如此拆分:即向继承人请求一百,而遗赠受领人向信托受益人请求另一百。
quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam habet, id est centum integra.
尤里安之所以这样说,是因为根据这种计算方式,继承人保留了完整的四分之一,即完整的一百。
§36.1.1.21Idem Iulianus scribit, si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legasset et deductis centum rogasset heredem, ut hereditatem Sempronio restituat, debere dici deductis centum restituta hereditate legatorum actionem in fideicommissarium dari.
同样,尤里安写道,如果某个在其财产中拥有四百的人遗赠了三百,并在扣除一百之后,要求继承人向塞姆普罗尼乌斯返还继承财产,应当认为,在扣除一百并返还继承财产后,针对遗赠的诉讼应授予针对信托受益人。