[PAULUS libro septuagesimo quinto ad edictum. ] §35.3.4.prHaec autem satisdatio locum habet, si iusta causa esse uidebitur: nam iniquum erat omnimodo caueri nondum illata controuersia litis, cum possint ei lusoriae minae fieri: ideoque eam rem praetor ad cognitionem suam reuocat.
[PAULUS libro septuagesimo quinto ad edictum.] 然而,如果存在正当理由,这一担保提供才适用:因为在诉讼争议尚未提起时,在任何情况下都要求提供保证是不公平的,因为他可能会受到虚假的威胁;因此,法务官将此事召归自己亲自审理。
§35.3.4.1Si duo ex testamento hereditatem in solidum sibi uindicent, forte quod eiusdem nominis sint, tam in possessorem quam in petitorem competunt actiones et creditoribus et legatariis.
如果两人根据遗言声称自己对全部遗产享有权利,例如可能因为他们同名,那么债权人和受遗赠人无论是对占有者还是对请求者都享有诉权。
§35.3.4.2Haec cautio utique necessaria est, si quis pecuniam suam soluat uel rem tradat: si uero pecuniam hereditariam soluat uel rem tradat, quidam non putant cauendum, quia nec teneri potest eo nomine uictus, cum non possideat uel dolo fecerit, quo minus possideat.
如果有人支付自己的金钱或交付自己的物品,这一保证当然是必要的;但如果他支付遗产的金钱或交付遗产的物品,有些人认为不需要提供保证,因为即使败诉,只要他现未占有,或者没有为了不占有而行欺诈,他就不能依该事由承担责任。
hoc si ante motam controuersiam soluat: quod si postea, tenebitur culpae nomine.
这适用于他在争议提起之前支付的情况;但如果是之后支付,他将因过失而承担责任。
§35.3.4.3Sed cum de nomine inter duos quaestio est, numquid non sit cauendum ei, qui hereditariam rem tradat, quia omnimodo unus liberatur: quemadmodum si aes alienum hereditarium soluatur? sed si petitor suam pecuniam soluet aut rem suam tradat, non habet unde retineat et ideo necessaria est ei cautio.
但是,当两人之间就名字产生争议时,对于交付遗产物品的人,是否不需要提供保证? 因为无论如何,其中一方都会被免除债务,就像支付遗产债务一样。 但是,如果请求者支付自己的金钱或交付自己的物品,他就没有可以留置的依据,因此保证对他而言是必要的。