Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §35.3.1.pr-35.3.1.15

关于法尔西底亚法下超额遗赠返还的保证

第 5542 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文探讨了在遗赠额可能超过《法尔西底亚法》限额而存在疑问时,继承人如何要求受遗赠人提供保证(satisdatio)的程序。文章分析了计算基准、信托遗赠和死因赠与的适用以及与其他法律的关系等多种情况。

[ULPIANUS libro septuagesimo nono ad edictum. ] §35.3.1.prSi cui plus quam licuerit legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura est nec ne, subuenit praetor heredi, ut ei legatarius satisdet, ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine cepisse quam e lege Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det dolusque malus ab eo afuturus sit.
[ULPIANUS libro septuagesimo nono ad edictum.] 如果遗赠给某人的数额超过了法定许可,并且可以合理地怀疑《法尔西底亚法》是否将适用,执政官将救助继承人,要求受遗赠人向其提供保证,以便在证实他以遗赠名义取得的数额超过了根据《法尔西底亚法》所许可取得的数额时,他将给付相当于该物价值的钱款,并且其主观上应无欺诈。
§35.3.1.1Neque interest, utrum in primis tabulis hoc fiat an in pupillaribus an in utrisque: etenim legem Falcidiam semel esse admittendam, etiamsi duplex sit testamentum, iam conuenit, contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo quam his, quae a substituto impuberi relicta sunt.
不论这是在首要遗嘱板上,还是在针对未成年人的替补遗嘱板上,或者在两者中进行,都没有区别:因为现在已经达成共识,即使存在双重遗嘱,《法尔西底亚法》也只能适用一次,即将被继承人本人所遗留的遗赠,与未成年人替补继承人所遗留的遗赠合并计算。
§35.3.1.2Si non fuisset interposita stipulatio ex persona pupilli, tutelae actio heredi pupilli aduersus tutorem competit.
如果没有以未成年人的名义设定这一要式口约,未成年人的继承人可以对监护人提起监护诉讼。
sed ut Pomponius ait, et ipsi pupillo et heredi eius poterit committi stipulatio, ipsi quo casu uiuo eo Falcidia incipit locum habere.
但正如蓬波尼乌斯所说,要式口约既可以对未成年人本人,也可以对其继承人委付;若在未成年人生前,《法尔西底亚法》开始适用,则对未成年人本人。
de tutelae quoque actione idem scribit.
关于监护诉讼,他也写了相同的意见。
§35.3.1.3Marcellus ait: qui quadringenta in bonis habebat, inpuberem filium heredem instituit eique substituit Titium et Seium: nihil a pupillo testator legauit, sed a Titio trecenta: utrum ducenta, inquit, praestabuntur an centum quinquaginta? nam trecenta nullo modo eum praestare.
马尔切鲁斯说:某人在财产中拥有四百,立其未成年儿子为继承人,并为其替补了蒂蒂乌斯和塞尤斯;遗嘱人未从被监护人处遗赠任何东西,但从蒂蒂乌斯处遗赠了三百:他问,是应当给付二百,还是一百五十? 因为蒂蒂乌斯绝不能给付三百。
mihi uidetur uerius non amplius eum parte sua erogare compelli, certe nec minus: secundum quod eueniret, ut non soli committatur stipulatio, sed omnibus heredibus interponenda est, sed causa cognita.
在我看来更正确的是,他不能被强迫支出超过其份额的部分,当然也不能更少:根据这一情况,要式口约不仅不能仅委付给一人,而是必须由所有继承人共同设立,但这须在调查案情之后。
§35.3.1.4Falcidiam locum habere et legatorum modus facit et aeris alieni onus.
遗赠的限度和债务的负担都会导致《法尔西底亚法》适用。
et si quidem euidens aes alienum est uel certum, facilis est computatio: si autem adhuc incertum est, quia forte uel condicio eius pendet uel creditor litem contestatus est et necdum lis finita est, dubitabitur, quantum legatariis debeatur propter incertum.
如果债务是明显的或确定的,计算就很简单;但如果债务目前仍不确定,例如因为其条件悬而未决,或者债权人已提起诉讼且诉讼尚未结束,则由于不确定性,受遗赠人应得多少将存在疑问。
§35.3.1.5Hodie tamen subsimile aliquid fit in fideicommissis.
然而在今天,信托遗赠中也存在非常类似的做法。
§35.3.1.6Cum dicitur lex Falcidia locum habere, arbiter dari solet ad ineundam quantitatem bonorum, tametsi unus aliquid modicum fideicommissum persequatur: quae computatio praeiudicare non debet ceteris, qui ad arbitrum missi non sunt.
当说《法尔西底亚法》适用时,通常会指定一名仲裁人来估算财产总额,即使只有一个人追索数额微不足道的信托遗赠:这一计算不应对其他未被送交仲裁人的人造成不利。
solet tamen ab herede etiam ceteris denuntiari fideicommissariis, ut ueniant ad arbitrum ibique causam suam agant, plerumque et creditoribus, ut de aere alieno probent.
然而,继承人通常也会通知其他信托受遗赠人到仲裁人处并在此主张其权利,通常也会通知债权人以证明债务。
habet tamen rationem in legatariis, item in fideicommissariis, ut, si offcrat integrum quod relictum est heres desiderans cauere sibi hac stipulatione, audiatur.
但在受遗赠人以及信托受遗赠人中,有一项考量:如果希望通过这一要式口约为自己提供保证的继承人提出全额给付所遗留之物,其请求应被允许。
§35.3.1.7Si legata quaedam praesenti die relicta sint, quaedam sub condicione, interponenda erit ista stipulatio propter legata condicionalia, dummodo ea legata, quae praesenti sint, integra soluantur.
如果某些遗赠是即期遗留的,而某些是附条件的,为了附条件遗赠,必须设立该要式口约,只要那些即期的遗赠被足额给付。
Iulianus denique scribit, si pure et sub condicione legata fuerint ne exsistente condicione lex Falcidia locum habeat, non aliter legatorum, quae pure data sunt, actionem dari debere, quam si cautum fuerit heredi 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam licuerit, ceperit'.
最后,尤里亚努斯写道,如果是无条件且附条件地遗赠,为了在条件成就时《法尔西底亚法》不至于适用,除非向继承人保证“其所得超出《法尔西底亚法》许可之数的范围”,否则不应给予就无条件给予的遗赠提起诉讼的权利。
§35.3.1.8Idem Iulianus scribit eum, cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cauere debere 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit, reddi'.
同一位尤里亚努斯写道,获得四分之一附条件遗赠和四分之三无条件遗赠的人,必须保证“超出《法尔西底亚法》许可而多得的部分将被予以退还”。
§35.3.1.9Haec stipulatio ideo locum habet, quia, etsi repeti potest id quod solutum est, tamen fieri potest, ut non sit soluendo is cui solutum est ac per hoc pereat quod datum est.
这一要式口约适用,是因为尽管已给付之物可以请求返还,但接受给付的人仍有可能无力偿债,从而导致已给予之物灭失。
§35.3.1.10In mortis causa quoque donationibus potest dici hanc stipulationem esse interponendam.
在死因赠与中,也可以说应当设立这一要式口约。
§35.3.1.11Haec uerba stipulationis 'quod amplius legatorum nomine ceperis, quam e lege Falcidia capere licebit' non tantum eum comprehendunt, qui amplius accepit, quam ei Falcidia permissit, ut reddat partem, habeat partem, uerum etiam eum qui totum debet restituere.
“以遗赠名义,超出根据《法尔西底亚法》所许可取得而多得的部分”这一要式口约的字句,不仅包括那些多得的人,使其在退还部分的同时保留部分,也包括那些必须全部返还的人。
etenim sciendum est legem Falcidiam interdum partem eius quod datum est, interdum totum reuocare.
因为应当知道,《法尔西底亚法》有时收回所给予之物的一部分,有时收回全部。
cum enim habita ratione aeris alieni Falcidia ineatur, plerumque euenit, ut emergente debito uel condicione aeris alieni exsistente totum quod legatum est exhauriatur.
因为在考虑债务的情况下计算《法尔西底亚法》时,由于债务的显现或附条件债务的条件成就,遗赠之物被全部耗尽的情况经常发生。
sed et libertatium condicio interdum exsistens efficiet legatum omnino non deberi, quippe cum habita ratione libertatium et deductis pretiis eorum tunc demum legatorum ineatur ratio.
而且,有时释放奴隶的条件成就,也会导致遗赠完全不被欠付,因为只有在考虑了奴隶释放并扣除其价值之后,才开始计算遗赠。
§35.3.1.12In quibusdam autem testamentis Falcidia quidem locum non habet, uerumtamen ita obseruatur, ut, licet quadrantem heres non retineat, tamen hactenus legata debeantur, quatenus patrimonii uires sufficiunt, utique deducto aere alieno, item deductis pretiis eorum, qui libertatem in testamento uel directam uel fideicommissariam acceperunt.
但在某些遗嘱中,《法尔西底亚法》确实不适用,但仍有如此遵守,即尽管继承人不保留四分之一,但在遗产权能足够的范围内,仍欠付遗赠,这必须扣除债务,并扣除在遗嘱中直接或通过信托获得自由的奴隶的价值。
§35.3.1.13Sed et legatario cauendum est, a quo fideicommissum relinquitur.
但是,被委付了信托遗赠的受遗赠人也必须提供保证。
§35.3.1.14Interdum non legis Falcidiae, sed etiam alterius legis in hac stipulatione ratio facienda est, ut puta si patronus ex asse heres institutus sit et pure quincunx legatus sit et sub condicione aliquid supra debitam patrono partem: nam in hunc casum ratio facienda est illius legis, quae patronos uocat, non legis Falcidiae.
有时在这一要式口约中,不仅要考虑《法尔西底亚法》,还要考虑其他法律,例如,如果保护人被指定为全部财产的继承人,无条件遗赠了十二分之五,并附条件地遗赠了超过保护人应得份额的某些东西:因为在这种情况下,应当计算召集保护人的那部法律,而不是《法尔西底亚法》。
§35.3.1.15Si res, quae legata sit, apud legatarium interierit, probandum est exceptione succurri ei qui promisit,
如果遗赠之物在受遗赠人处灭失,应当证明,承诺人可以通过抗辩获得救助,

词汇与语法注释

  1. 35.3.1.prSi cui plus quam licuerit legetur et dubitari iuste possit — “legetur”和“possit”是由条件从句“Si”引导的现在时虚拟式。另一方面,间接疑问句“utrum... habitura est”采用了将来时直陈式,这在古典拉丁语中通常使用虚拟式,但在后期拉丁语或法律文本中偶尔会出现直陈式。
  2. 35.3.1.1contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo quam his, quae a substituto impuberi relicta sunt — “contributis legatis”是夺格绝对结构。“tam his, quae... quam his, quae...”作为夺格“legatis”的同位语或详细说明,意为“既包括被监护人本人所遗留的,也包括替补继承人所遗留的”。
  3. 35.3.1.2poterit committi stipulatio, ipsi quo casu uiuo eo Falcidia incipit locum habere — “ipsi”(与格)意为“对他自己(被监护人)”。“quo casu”是关系形容词短语(“在这种情况下”)。“uiuo eo”(“他活着时”)是由形容词和代词组成的夺格绝对结构。
  4. 35.3.1.3nam trecenta nullo modo eum praestare — 由“Marcellus ait”引导的间接引语中的“带对格的不定式”(AcI)结构。“eum”是主语对格。在“praestare”之前省略了表示能力的助动词“posse”(或者“praestare”本身即暗示履行义务),意为“因为他绝不可能给付三百”。
  5. 35.3.1.11habita ratione libertatium et deductis pretiis eorum — “habita ratione”和“deductis pretiis”是两个并列的夺格绝对结构。“eorum”(属格复数)指代被释放的奴隶(由抽象名词“libertatium”暗示)。
  6. 35.3.1.15probandum est exceptione succurri ei qui promisit — “succurri”(支配与格动词“succurrere”的现在时被动不定式)以无人称形式使用,其与格补足语为“ei qui promisit”(承诺人)。整句意为“应当证明,承诺人可以通过抗辩获得救助”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §35.3.1.pr-35.3.1.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:35.3.1.pr-35.3.1.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。