[ULPIANUS libro septuagesimo nono ad edictum. ] §35.3.1.prSi cui plus quam licuerit legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura est nec ne, subuenit praetor heredi, ut ei legatarius satisdet, ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine cepisse quam e lege Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det dolusque malus ab eo afuturus sit.
[ULPIANUS libro septuagesimo nono ad edictum.] 何人かに許容されている以上の額が遺贈され、ファルキディウス法が適用されるか否かが正当に疑われうる場合、法務官は相続人を援助して、受遺者が彼に対して保証を提供するようにさせる。 その保証は、もし受遺者がファルキディウス法に基づいて受け取ることが許されるよりも多くの遺贈を遺贈名目で得たことが明らかになった場合、その価額に相当する額の金銭を返還し、かつ彼から詐欺(悪意)が排除されるようにというものである。
§35.3.1.1Neque interest, utrum in primis tabulis hoc fiat an in pupillaribus an in utrisque: etenim legem Falcidiam semel esse admittendam, etiamsi duplex sit testamentum, iam conuenit, contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo quam his, quae a substituto impuberi relicta sunt.
このことが最初の遺言書においてなされるか、あるいは未成年後見遺言書においてなされるか、あるいはその双方においてなされるかは重要ではない。 なぜなら、遺言書が二重であっても、ファルキディウス法は一回のみ認められるべきであることは既に合意されており、被後見人自身によって遺贈されたものと、未成年の代替相続人によって遺贈されたものの双方が合算されるからである。
§35.3.1.2Si non fuisset interposita stipulatio ex persona pupilli, tutelae actio heredi pupilli aduersus tutorem competit.
もし被後見人の人格から誓約が締結されていなかった場合、後見人に対する後見訴権が被後見人の相続人に属する。
sed ut Pomponius ait, et ipsi pupillo et heredi eius poterit committi stipulatio, ipsi quo casu uiuo eo Falcidia incipit locum habere.
しかしポンポニウスが言うように、被後見人自身にとってもその相続人にとっても誓約を委託することは可能であり、彼(被後見人)が生きていてファルキディウス法が適用され始める場合には、彼自身に対して委託される。
de tutelae quoque actione idem scribit.
後見訴権についても同様のことを彼は書いている。
§35.3.1.3Marcellus ait: qui quadringenta in bonis habebat, inpuberem filium heredem instituit eique substituit Titium et Seium: nihil a pupillo testator legauit, sed a Titio trecenta: utrum ducenta, inquit, praestabuntur an centum quinquaginta? nam trecenta nullo modo eum praestare.
マルケッルスは言う。 400を財産として有していた者が、未成年の息子を相続人に指定し、彼にティティウスとセイウスを代替相続人とした。 遺言者は被後見人からは何も遺贈せず、ティティウスからは300を遺贈した。 彼は尋ねる、200が提供されるべきか、それとも150か? なぜなら300を彼が提供することは決してないからである。
mihi uidetur uerius non amplius eum parte sua erogare compelli, certe nec minus: secundum quod eueniret, ut non soli committatur stipulatio, sed omnibus heredibus interponenda est, sed causa cognita.
私には、彼が自分の持分を超えて支出することを強制されないが、少なくともそれ以下でもない、というのがより正しいと思われる。 これに従えば、誓約が単独の者に委託されるだけでなく、すべての相続人に対して締結されなければならないことになるが、それは事情審査を経た上でのことである。
§35.3.1.4Falcidiam locum habere et legatorum modus facit et aeris alieni onus.
ファルキディウス法が適用されるか否かは、遺贈の限度と、債務の負担の双方によって決まる。
et si quidem euidens aes alienum est uel certum, facilis est computatio: si autem adhuc incertum est, quia forte uel condicio eius pendet uel creditor litem contestatus est et necdum lis finita est, dubitabitur, quantum legatariis debeatur propter incertum.
そしてもし債務が明白であるか、または確定しているならば、計算は容易である。 しかし、もしそれが未だ不確定であるならば、たとえばその条件が係属中であるか、あるいは債権者が訴訟を提起して未だ訴訟が終了していないなどの理由による場合、不確定さのために受遺者にいくら支払われるべきかが疑わしくなるであろう。
§35.3.1.5Hodie tamen subsimile aliquid fit in fideicommissis.
しかし今日では、信託遺贈においても、これに非常に類似したことが行われている。
§35.3.1.6Cum dicitur lex Falcidia locum habere, arbiter dari solet ad ineundam quantitatem bonorum, tametsi unus aliquid modicum fideicommissum persequatur: quae computatio praeiudicare non debet ceteris, qui ad arbitrum missi non sunt.
ファルキディウス法が適用されると言われるとき、たとえ一人が少額の信託遺贈を請求している場合であっても、財産額の算定のために仲裁人が選任されるのが通例である。 この計算は、仲裁人に送られなかった他の人々に対して不利益を及ぼしてはならない。
solet tamen ab herede etiam ceteris denuntiari fideicommissariis, ut ueniant ad arbitrum ibique causam suam agant, plerumque et creditoribus, ut de aere alieno probent.
しかし、相続人から他の信託受遺者たちに対しても、仲裁人のもとに赴いてそこで自らの主張を述べるように通告されるのが通例であり、多くの場合、債権者たちに対しても債務を証明するように通告される。
habet tamen rationem in legatariis, item in fideicommissariis, ut, si offcrat integrum quod relictum est heres desiderans cauere sibi hac stipulatione, audiatur.
しかし、もし相続人がこの誓約によって自己のために保証を求めることを望んで、遺贈されたものをそのまま提供するならば、彼の言い分が聞き入れられるという配慮が、受遺者たちについても信託受遺者たちについてもなされている。
§35.3.1.7Si legata quaedam praesenti die relicta sint, quaedam sub condicione, interponenda erit ista stipulatio propter legata condicionalia, dummodo ea legata, quae praesenti sint, integra soluantur.
もし特定の遺贈が即日に遺贈され、特定のものが条件付きで遺贈されているならば、この条件付き遺贈のために当該誓約が締結されなければならない。 ただし、即日の遺贈は全額支払われるものとする。
Iulianus denique scribit, si pure et sub condicione legata fuerint ne exsistente condicione lex Falcidia locum habeat, non aliter legatorum, quae pure data sunt, actionem dari debere, quam si cautum fuerit heredi 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam licuerit, ceperit'.
最後にユリアヌスは書いている、もし無条件におよび条件付きで遺贈がなされ、条件が成就したときにファルキディウス法が適用されないようにするためには、相続人に対して「ファルキディウス法によって許容される以上に受け取った額」の保証がなされない限り、無条件に与えられた遺贈の訴権は与えられるべきではない、と。
§35.3.1.8Idem Iulianus scribit eum, cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cauere debere 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit, reddi'.
同じくユリアヌスは書いている、4分の1が条件付きで、4分の3が無条件で遺贈された者は、「ファルキディウス法によって許される以上に受け取った額が返還されること」を保証しなければならない、と。
§35.3.1.9Haec stipulatio ideo locum habet, quia, etsi repeti potest id quod solutum est, tamen fieri potest, ut non sit soluendo is cui solutum est ac per hoc pereat quod datum est.
この誓約が適用されるのは次の理由による。 すなわち、支払われたものは返還請求できるとはいえ、支払われた相手方が支払不能となり、それによって与えられたものが失われる可能性があるからである。
§35.3.1.10In mortis causa quoque donationibus potest dici hanc stipulationem esse interponendam.
死因贈与においても、この誓約が締結されるべきであると言うことができる。
§35.3.1.11Haec uerba stipulationis 'quod amplius legatorum nomine ceperis, quam e lege Falcidia capere licebit' non tantum eum comprehendunt, qui amplius accepit, quam ei Falcidia permissit, ut reddat partem, habeat partem, uerum etiam eum qui totum debet restituere.
「ファルキディウス法によって受け取ることが許されるよりも多くの遺贈の名目で受け取った額」という誓約の文言は、ファルキディウス法が彼に許容した以上の額を受け取り、一部を返還して一部を保持する者だけでなく、すべてを返還しなければならない者をも包含する。
etenim sciendum est legem Falcidiam interdum partem eius quod datum est, interdum totum reuocare.
実際、ファルキディウス法は時に与えられたものの一部を、時に全部を取り消すことを知るべきである。
cum enim habita ratione aeris alieni Falcidia ineatur, plerumque euenit, ut emergente debito uel condicione aeris alieni exsistente totum quod legatum est exhauriatur.
債務を考慮してファルキディウス法が適用されるとき、債務が浮上したり、債務の条件が成就したりすることによって、遺贈されたもののすべてが使い果たされることがしばしば起こるからである。
sed et libertatium condicio interdum exsistens efficiet legatum omnino non deberi, quippe cum habita ratione libertatium et deductis pretiis eorum tunc demum legatorum ineatur ratio.
しかし、時に自由解放の条件が成就することによっても、遺贈が全く義務づけられないという結果が生じる。 というのも、自由解放が考慮され、その価額が差し引かれた後に、初めて遺贈の計算が開始されるからである。
§35.3.1.12In quibusdam autem testamentis Falcidia quidem locum non habet, uerumtamen ita obseruatur, ut, licet quadrantem heres non retineat, tamen hactenus legata debeantur, quatenus patrimonii uires sufficiunt, utique deducto aere alieno, item deductis pretiis eorum, qui libertatem in testamento uel directam uel fideicommissariam acceperunt.
しかし、特定の遺言においてはファルキディウス法は適用されないが、相続人が4分の1を保持しないとしても、債務が差し引かれ、また遺言において直接に、あるいは信託によって自由を得た者の価額が差し引かれた上で、遺産の資力が及ぶ限度においてのみ遺贈が義務づけられるという形で守られている。
§35.3.1.13Sed et legatario cauendum est, a quo fideicommissum relinquitur.
しかし、信託遺贈がそこから遺されている受遺者も保証を立てなければならない。
§35.3.1.14Interdum non legis Falcidiae, sed etiam alterius legis in hac stipulatione ratio facienda est, ut puta si patronus ex asse heres institutus sit et pure quincunx legatus sit et sub condicione aliquid supra debitam patrono partem: nam in hunc casum ratio facienda est illius legis, quae patronos uocat, non legis Falcidiae.
時に、ファルキディウス法ではなく、他の法律の計算がこの誓約においてなされなければならない。 たとえば、パトロヌスが全財産の相続人に指定され、12分の5が無条件で、またパトロヌスに義務づけられた持分を超える何かが条件付きで遺贈された場合がそうである。 なぜなら、この場合には、ファルキディウス法ではなく、パトロヌスを召し出すあの法律の計算がなされなければならないからである。
§35.3.1.15Si res, quae legata sit, apud legatarium interierit, probandum est exceptione succurri ei qui promisit,
もし遺贈された物が受遺者のもとで滅失した場合、誓約をした者が抗弁によって救済されることが認められるべきである、