[FLORENTINUS libro undecimo institutionum. ] §35.2.90.prSi heres, cuius fidei commissum est, ut accepta certa pecunia hereditatem restituat, a uoluntate eius qui testamentum fecit discedat et postea legis Falcidiae beneficio uti uolet: etsi non detur ei, quo accepto hereditatem restituere rogatus est, tamen fideicommissum restituere cogi debet, quoniam quod ei pater familiae dari uoluit legis Falcidiae commodum praestat.
[弗罗伦蒂努斯,节选自《法学阶梯》第十一卷] 如果一个被信托在接受特定金钱后归还遗产的继承人,违背了订立遗嘱者的意愿,并且在此之后想要利用法尔基迪亚法的利益:那么,即使他被要求在接受后归还遗产的那笔金钱没有给付给他,他仍然应当被强迫归还信托遗赠,因为家父希望给付给他的东西,已经提供了法尔基迪亚法的利益。