[AFRICANUS libro quinto quaestionum. ] §35.2.88.prQui quadringenta habebat, trecenta legauit: deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac condicione legauit, si legi Falcidiae in testamento suo locus non esset: quaeritur, quid iuris est.
[阿弗里卡努斯,节选自《问题集》第五卷] 某人拥有四百金币,遗赠了三百;随后,他在如下条件之下,遗赠给你一处价值一百金币的庄园:“如果在其遗嘱中法尔基迪亚法不予适用”:问此案的法律后果如何。
dixi τῶν ἀπόρων hanc quaestionem esse, qui tractatus apud dialecticos τοῦ ψεγλομέΝΟΥ dicitur.
我曾指出,这个问题属于“不可解之谜”,这在辩证学者那里被称为“说谎者悖论”的讨论。
etenim quidquid constituerimus uerum esse, falsum repperietur.
因为无论我们认定哪一个是真的,都会被发现是假的。
namque si legatum tibi datum ualere dicamus, legi Falcidiae locus erit ideoque deficiente condicione non debebitur.
因为如果我们说给予你的遗赠是有效的,那么法尔基迪亚法就会适用,从而因条件不成就,该遗赠将不被应债。
rursus si, quia condicio deficiat, legatum ualiturum non sit, legi Falcidiae locus non erit: porro si legi locus non sit, exsistente condicione legatum tibi debebitur.
反之,如果因为条件不成就,遗赠就不生效,那么法尔基迪亚法就不会适用:此外,如果该法不适用,则由于条件成就,该遗赠应当支付给你。
cum autem uoluntatem testatoris eam fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, magis est, ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse.
然而,既然显而易见,立遗嘱人的意愿是不希望因给你的遗赠而使其他人的遗赠减少,那么更合理的是,我们应当认定你的遗赠的条件已经不成就。
§35.2.88.1Quid ergo dicemus, si ducenta legauit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse proponantur? nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra uoluntatem testatoris existimabitur: rursus partem deberi rationi non congruit, quando necesse est totius legati condicionem uel exstitisse uel defecisse.
那么,如果他遗赠了二百,且假设在同一条件下也同样遗赠给你二百,我们该怎么说呢? 因为,无论认为你遗赠的条件是成就还是不成就,从而导致要么全部应债要么全不应债,都会被认为是不公正的,且违背立遗嘱人的意愿:反之,部分应债又不合情理,因为整个遗赠的条件必然要么成就,要么不成就。
ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit.
因此,应当通过恶意抗辩来调节这整个事件。
§35.2.88.2Quare cum quis tale quid consequi uelit, sic consequetur: 'si quo amplius legaui uel legauero, quam per legem Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod Titio dedi heres meus damnas esto dare'.
因此,当有人想要达到这种效果时,他应当这样表述:“如果我所遗赠或将要遗赠的份额,超过了法尔基迪亚法所允许的限度,那么,为补足四分之一而应当扣除的数额,我的继承人有义务从我给予蒂蒂乌斯的该笔遗赠中予以给付。
§35.2.88.3Qui ducenta in bonis relinquebat, legauit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione: post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam uiginti quinque reciperet.
” 某人在财产中留下了二百,在不设期限的情况下(即日起)遗赠给我一百,同样在附条件的情况下遗赠给你一百:过了一段时间后条件成就了,但这却是在如下情况下成就的:即从留给你的这笔款项的收益中,继承人所收取的数额不超过二十五。
legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut uiginti quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui uerbi gratia efficient quinque.
为继承人的利益,法尔基迪亚法的计算应当如此进行:我们必须向他返还二十五,外加在中间时期关于五十(即延迟支付的部分)所产生的孳息,例如,该孳息共计为五。
cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime uerum est: licet enim eandem quantitatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum.
因此,既然总共应当返还三十,有人认为我们双方应当各返还十五,这绝非正确:因为尽管我们收到了相同的数额,但显然我的遗赠要更为丰厚一些。
quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit.
因此,应当认定,在你的遗赠中所包含的价值,要少去继承人从该遗赠的孳息中所收取的那部分数额。
secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo, quam in tuo legato est.
据此,在所给出的具体情形中,应当如此进行计算:在七份中,我返还四份,你返还三份,因为确实在我的遗赠中,比在你的遗赠中多出了四分之一的份额(即相差二十五)。