[IDEM libro tertio de legatis ad edictum praetoris. ] §35.2.80.prSi is, qui quadringenta in patrimonio habebit, filio impubere herede instituto ducenta legauerit eique Titium et Seium heredes substituerit et a Titio centum legauerit, uideamus, quid iuris sit.
[同上,节选自针对法官告示关于遗赠之第三卷] 如果一个在其财产中拥有四百的人,指定其未成年儿子为继承人并遗赠二百,且为该儿子替换指定提修斯和塞尤斯为继承人,并从提修斯处遗赠一百,让我们来看看法律规定如何。
si nondum solutis legatis pupillus decesserit et ob id ea legata utrique debent, solus heres Titius utetur lege Falcidia: cum enim ducenta ex hereditate pupilli ad eum pertineant, ducenta legatorum nomine debet, centum ex ducentis quae pupillus debebat, centum quae ipse dare iussus est: itaque ex utraque quantitate quarta deducta habebit quinquaginta.
如果这些遗赠尚未支付时,该被监护人便去世了,且因此这些遗赠成为两人的债务,那么仅共同继承人提修斯可以利用法尔基迪亚法:因为虽然从被监护人的遗产中有二百归属于他,但他因遗赠的名义而债务额达二百:即被监护人所欠二百中的一百,以及他自己被命支付的一百。 因此,从这两个金额中扣除四分之一后,他将保留五十。
in persona uero Seii lex Falcidia non interuenit, cum ad eum ex hereditate pupilli ducenta pertineant et debeat legatorum nomine centum ex ducentis, quae a pupillo relicta sunt.
然而在塞尤斯的情形中,法尔基迪亚法并不介入,因为从被监护人的遗产中有二百归属于他,且他仅需承担因遗赠名义由被监护人遗留下来的二百中的一百。
quod si pupillus soluat legata, debent curare tutores pupilli, ut caueant legatarii.
但是,如果被监护人(生前)支付了遗赠,被监护人的监护人们应当注意,让受遗赠人提供担保。
§35.2.80.1Quaedam legata diuisionem non recipiunt, ut ecce legatum uiae itineris actusue: ad nullum enim ea res pro parte potest pertinere.
某些遗赠不接受分割,例如通道、步行道或车马道的遗赠:因为此类权利不能部分地归属于任何人。
sed et si opus municipibus heres facere iussus est, indiuiduum uidetur legatum: neque enim ullum balineum aut ullum theatrum aut stadium fecisse intellegitur, qui ei propriam formam, quae ex consummatione contingit, non dederit: quorum omnium legatorum nomine, etsi plures heredes sint, singuli in solidum tenentur.
而且,如果继承人被命令为市政市民建造一项工程,该遗赠亦被视为不可分:因为如果未曾给它以因竣工而产生的特有形态,就不能被理解为建造了任何浴室、剧场或竞技场;在所有这些遗赠的名义下,即使有数个继承人,每一个人都要承担全部责任。
haec itaque legata, quae diuiduitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent.
因此,这些不接受分割的遗赠,全部归属于受遗赠人。
sed potest heredi hoc remedio succurri, ut aestimatione facta legati denuntiet legatario, ut partem aestimationis inferat, si non inferat, utatur aduersus eum exceptione doli mali.
但是,继承人可以通过如下救济方法获得帮助:在对遗赠进行估价后,通知受遗赠人交出估价的一部分,如果受遗赠人不交出,继承人可对其使用恶意抗辩。