[IDEM libro tertio de legatis ad edictum praetoris urbani. ] §35.2.78.prQuod si alterutro eorum deficiente alter heres solus exstiterit, utrum perinde ratio legis Falcidiae habenda sit, ac si statim ab initio is solus heres institutus esset, an singularum portionum separatim causae spectandae sunt? et placet, si eius pars legatis exhausta sit, qui heres exstiterit, adiuuari legatarios per deficientem partem, quia ea non est legatis onerata, quia et legata quae apud heredem remanent efficiunt, ut ceteris legatariis aut nihil aut minus detrahatur: si uero defecta pars fuerit exhausta, perinde in ea ponendam rationem legis Falcidiae, atque si ad eum ipsum pertineret, a quo defecta fieret.
[同上,节选自针对城市裁判官告示关于遗赠之第三卷] 但是,如果由于他们中任何一方缺位,另一方作为唯一继承人而存在,那么,应当如同他自始即被指定为唯一继承人那样同样进行法尔西迪亚法的计算,还是应当分别考察每个份额的情况? 大家赞同的是:如果作为继承人而存在之人的份额已被遗赠消耗殆尽,受遗赠人可以通过缺位的份额获得救济,因为该份额并未被课以遗赠的负担;同时,留在继承人那里的遗赠也起到了使其他受遗赠人不受扣减或少受扣减的作用。 然而,如果缺位的份额已被消耗殆尽,那么,对于该份额,应当同样进行法尔西迪亚法的计算,就好像它属于那个使其缺位之人自己一样。