[GAIUS libro tertio de legatis ad edictum praetoris. ] §35.2.76.prId autem, quod condicionis implendae causa uel a coherede uel a legatario uel a statulibero datur, in Falcidia non imputatur, quia mortis causa capitur.
[盖尤斯,节选自针对裁判官告示关于遗赠的第三卷] 但是,为了满足条件而由共同继承人、受遗赠人或条件释放奴隶所给付的财产,不计入法尔西迪亚份额中,因为这是由于死因处分而取得的。
sane si a statulibero peculiares nummos accipiat, pro sua parte quadranti eos imputare debet, quia pro ea parte non mortis causa capere, sed hereditario iure eos habere intellegitur.
当然,如果他从条件释放奴隶处收受属于特有财产的钱款,他必须按其份额将这些钱款计入(四分之一的)保留份额中,因为就该份额而言,他被理解为并非由于死因处分而取得,而是依据继承法上的权利而占有它们。
§35.2.76.1Qua ratione placuit legata, quae legatarii non capiunt, cum apud heredes subsederint, hereditario iure apud eos remanere intellegi et ideo quadranti imputanda, nec quicquam interesse, utrum statim ab initio legatum non sit an quod legatum est remanserit.
基于此理由,人们一致认为,受遗赠人未取得的遗赠,在留归继承人处时,应被理解为依据继承法上的权利留归他们,并因此应计入(四分之一的)保留份额中;而且,究竟是从一开始就没有遗赠,还是已被遗赠的财产留归了下来,这之间没有任何区别。