[ULPIANUS libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. ] §35.2.66.prCirca legem Falcidiam in eo, quod sub condicione uel in diem alicui relictum est, hoc obseruandum est: si decem sub condicione alicui fuerint relicta eaque condicio post decennium forte exstiterit, non uidentur decem huic legata, sed minus decem, quia interuallum temporis et interusurium huius spatii minorem facit quantitatem decem.
[乌尔比安,在《尤里乌斯和帕皮乌斯法注释》第十八卷中] 关于法尔基迪乌斯法,对于在条件或期限下留给某人的财产,应当注意以下几点:如果十个金币在某一条件下留给某人,而该条件恰好在十年后成就,那么被认为遗赠给此人的不是十个,而是少于十个,因为时间的间隔和这段期间的中期利息使十的数量变小了。
§35.2.66.1Sicuti legata non debentur, nisi deducto aere alieno aliquid supersit, nec mortis causa donationes debebuntur, sed infirmantur per aes alienum.
正如只有在扣除债务后有所剩余时遗赠才需给付一样,死因赠与也同样不需给付,而是因债务而失效。
quare si immodicum aes alienum interueniat, ex re mortis causa sibi donata nihil aliquis consequitur.
因此,如果存在过度的债务,任何人无法从因死因赠与而赠与自己的财产中获得任何东西。