[IDEM libro uicesimo secundo digestorum. ]
[同上《学说汇纂》第二十二卷] 可对其提起特有财产之诉的人,成为了债权人的继承人。
§35.2.56.prCum quo de peculio agi poterat, heres creditori exstitit: quaeris, cuius temporis peculium computari oporteat in Falcidia lege.
你问:在《法尔西迪亚法》中,应当计算何时的特有财产?
plerique putant, quod tunc in peculio fuerit, cum adiretur hereditas, inspiciendum.
大多数人认为,应当看接受继承时特有财产中所包含的财产。
ego dubito, quoniam mortis tempus in ratione legis Falcidiae ineunda placuit obseruari: quid enim interest, peculium serui post mortem creditoris deminutum sit an debitor pauperior factus sit?
我持有疑虑,因为在进行《法尔西迪亚法》的计算时,已确定应当遵守死亡之时;因为,在债权人死亡后奴隶的特有财产减少,与债务人变得更穷之间,有什么区别呢?
§35.2.56.1Aliquis dicet: quid ex contrario, si ante aditam hereditatem adquisierit seruus? et ego quaeram, si debitoris, qui tunc non erat soluendo, ampliatae facultates fuerunt? et cum in isto placuerit ex post facto uberiorem uideri fuisse hereditatem, sicuti cum condicio crediti exstitit post mortem, ita etiam peculii incrementum pleniorem faciet hereditatem.
有人会说:“相反,如果奴隶在接受继承之前获得了财产,该怎么办? ”我也要问:“如果当时无力偿还的债务人的资力增加了,该怎么办? ”既然在后者中已确定,因事后的事实,继承财产被视为原已更为丰厚,正如死亡后债权的条件成就时一样,特有财产的增加也将使继承财产更为充实。
§35.2.56.2SCAEUOLA notat: quid ergo, si idem seruus defuncto et alii dena debuit et una decem habuit? augetur scilicet et his hereditas, decem, quae defuncto naturaliter debebantur, in hereditate manentibus.
斯卡埃沃拉注道:那么,如果同一个奴隶对死者欠债十个,对他人也欠债十个,而他一共只有十个,该怎么办? 显然,继承财产也会因这些而增加,因为对死者承担自然债务的十个仍留在继承财产中。
§35.2.56.3Is, qui in bonis unum dumtaxat seruum habebat, legauit eum Titio et fidei eius commisit, ut post triennium manumitteret: debet ex eo, quod interim ex operis serui ad Titium peruenire potest, quarta apud heredem remanere, quem- admodum si directo post triennium seruo libertatem dedisset eiusque usum fructum ei legasset, aut ei proprietatem per fideicommissum relinquit.
在其财产中仅有一名奴隶的人,将该奴隶遗赠给蒂蒂乌斯,并托付其信托,要求其在三年后予以释放:在此期间,从奴隶的劳务中可能归于蒂蒂乌斯的所有收益中,必须有四分之一留给继承人,正如如果他直接规定在三年后给予奴隶自由,并将该奴隶的用益物权遗赠给蒂蒂乌斯,或者通过信托将所有权留给蒂蒂乌斯一样。
§35.2.56.4Stichum tibi, seruo tuo decem legauit uel contra tibi decem, seruo tuo Stichum, libertatemque Stichi fidei eius commisit.
将斯蒂克斯遗赠给你,将十个遗赠给你的奴隶,或者相反,将十个遗赠给你,将斯蒂克斯遗赠给你的奴隶,并将斯蒂克斯的自由托付于他的信托。
lex Falcidia minuit legata: redimere ab herede partem debes, quemadmodum si tibi utrum que legasset.
《法尔西迪亚法》减额了这些遗赠:你应当向继承人赎回该部分,正如将这两者都遗赠给你一样。
§35.2.56.5Saepius euenit, ne emolumentum eius legis heres consequatur: nam si centum aureorum dominus uiginti quinque alicui dedisset et eum instituerit heredem et dodrantem legauerit, nihil aliud sub occasione legis Falcidiae interuenire potest, quia uiuus uidetur heredi futuro prouidere.
继承人无法获得该法律的利益,这是经常发生的;因为,如果拥有百个金币的主人已将二十五个给予某人,并指定其为继承人,且遗赠了四分之三,那么在适用《法尔西迪亚法》时,就没有任何其他介入的余地,因为他被视为在生前已为其未来的继承人做好了预备。