[MARCELLUS libro nono digestorum. ] §35.2.52.prEx asse patronum heredem instituit libertus, cum ducentos aureos in bonis haberet, et legauit filio centum uiginti, extraneo reliqua: deminutio legati, quod extraneo praestat legatum, proficit filio ad consequenda solida, quae ei legata sunt.
[马尔切鲁斯《学说汇纂》第九卷] 一个被释奴隶,在其拥有两百金币的财产时,指定其保护人为全部财产的继承人,并遗赠给其儿子一百二十金币,将剩余部分遗赠给一个外人:对向外人支付的遗赠的削减,有利于儿子获得遗赠给他的全额。
§35.2.52.1Quacumque ex causa legata non praestantur, imputantur heredi in quartam partem quae propter legem Falcidiam remanere apud eum debet.
无论因何种原因未支付遗赠,它们都应为继承人的利益被算入根据《法尔西迪亚法》必须留给他的四分之一份额之中。